Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/9"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
+ | [[Category:APUG 1053 pages]] | ||
inquisitum coleret, amaret, aeternumque per beatifici | inquisitum coleret, amaret, aeternumque per beatifici | ||
gaudii fruitionem glorificaret. Hinc eundem ob finem duplicem | gaudii fruitionem glorificaret. Hinc eundem ob finem duplicem |
Revision as of 08:12, 31 May 2024
inquisitum coleret, amaret, aeternumque per beatifici gaudii fruitionem glorificaret. Hinc eundem ob finem duplicem substantiam intellectualem in tempore condidit, unam purè spiritualem, cuiusmodi nostrum genus est, de quo postea; alteram ex corpore et spiritu constitutam, huma videlicet; Quoniam verò homo corporeus sine corpore vivere nequibat, hinc dignum ei habitaculum divine providentiae dispositione praeparavit, quem mundum ducunysm eo ordine, iis rerum necessariarum subsidiis adornatum, quem tibi in nuperis nostris Itinerarius fusè exhibui, omnia arcana evolvi, in quo nihil quidem adeò minutum et exiguum vidisti, quod non altissimos in natura rerum fines à Sapientissimo opifice in hominis gratiam intentos obtineat. Atque haec fuit prima divinae intentionis, tum hominis tum Mundi condendi ratio, ut esset creatura rationalis corporea, quae eum cognosceret, cognitum amaret, coleret, adoraret, aeternumque possideret; erat autem id divinae bonitati quàm maximè congruum et consentaneum; etsi enim ex se et sua natura independens, nullius indigus, solo seipso sufficiens; bonitas tamen Dei adeo ad diffundendum se prona veluti iure quodam postulare didebatur, ut esset extra se ad similitudinem divinae naturae producta creatura divinae cognitionis et amoris particeps; hoc enim pacto virtutes divinae et attributa, quae ni divinae essentiae inaccessa caligine condebantur, per creati intellectus virtutem, evolverentur ad extra, adeòque bonitas, iustitia, misericordia, veritas, sapientia et omnipotentia ex effectuum, quos in Mundo tam sensibili, quàm intellectuali operabatur, diversitate luculentiùs cum Summa Dei optimi maximi gloria paterent; adeoque bonitas et misericordia Dei hominem allicerent, institia verò à malo averteret; sapientia verò et omnipotentia ad eum inquirendum possidendumque per admirationem in operibus conceptam instimularent. Theodidactus. Optimè Cepi, quae Sapienter