Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/462"

From GATE

Header (noinclude):Header (noinclude):
Line 3: Line 3:

f. 222v

f. 223v

{{Sidenotes begin|side=left}}

{{Sidenotes begin|side=left}}

Latest revision as of 09:53, 4 October 2022

This page has not been proofread

f. 223v

aliarum gentium ad fidem, et ad[1] vitam christianam[2], et[3] perfectae disciplinae, det Deus ipse fieri, quae dat nobis pie desiderare, et perficiat ea omnia opera, quae per suas creaturas ipse concipit.

In die gloriosae Virginis, et Martiris Agnetis, ego ad[4] hoc celebraui, ut Deus dignaretur quoddam[5] priuilegium[6] spirituale[7] donare nostrae Societati[8], et quod id[9] ut peccata singulorum non imputentur Societatj. priuilegium esset, ut[10] peccata, quae commiserunt hanc ingressi[11] congregationem, aut ingressuri non imputentur[12] ipsi Societati, loquor primum de peccatis commissis ante ipsum ingressum, deinde etiam de[13] omnibus. Hoc ideo petiui, quia senseram[14] quendam pium timorem[15], ne propter peccata singulorum[16], qui sumus, uel futuri sunt, minus prosperanda sit ipsa Societas, maxime quia multi intrant, qui Deum multis modis[17] offenderunt. Noli ergo o bone iesu haec peccata particularia singulorum nostrum huic santae communitati

1. ad] om. MF
2. christianam] xpianae. MF
3. et] ac MF
4. ad] in MF
5. quoddam] quodam MF
6. priuilegium] priuilegio MF
7. spirituale] speciali MF
8. nostrae Societati] nostram Societatem MF
9. et quod id] om. MF
10. ut] si quidem MF
11. hanc ingressi] ingressi hanc MF
12. imputentur] imputata fuerint MF
13. de] add. reliquis MF
14. senseram] senserim MF
15. timorem] add. ut MF
16. singulorum] add. eorum MF
17. modis] add. grauiter MF