Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/132"

From GATE
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
{{Sidenotes end}}
 
 
_______________
 
_______________
<br>
 
 
{{reflist|group=text-notes}}
 
{{reflist|group=text-notes}}
 
{{TurnPage}}
 
{{TurnPage}}

Revision as of 09:22, 21 January 2022

This page has been proofread



f. 58v


et Laudate, in Laudibus ego sensi magnam mihi[1] compassionem, dum intelligerem[2], et sentirem qualiter omnes creaturae seruiunt cum affectu consolationis, utilitatis[3] et remedij, et necessitatis[4] hominis[5], sol illuminando, aqua refrigerando, atque[6] ignis calefaciendo[7], et ego nihil notabilis profectus faciebam nec in eius gloria[8], nec in eius cultu, quod est[9] pro homine. Discursus misteriorum fuit qualiter Virgo Maria uidebat fructus suos tam nobiles, tam notabiles, in annunciatione, Visitatione, et Natiuitate, uidendo pastores eleuatos ad tantam cognitionem, intelligens misterium Circumcisionis, uidens reges adeo humiliatos[10], et ita rogabam ipsam, ut tandem impetraret mihi gratiam concipiendi aliquem fructum ut seruus filii sui cum affectu[11] alicuius rei, et cum affectu fidei, spei et charitatis.


_______________

  1. mihi] om. MF
  2. dum intelligerem] dando mihi ut intelligerem MF
  3. consolationis, utilitatis] utilitatis, consolationis MF
  4. necessitatis] add. etc. MF
  5. hominis] homini MF
  6. atque] om. MF
  7. calefaciendo] add. etc. MF
  8. gloria] gloriam et add. (nempe cum sim tam indeuotus) MF
  9. est] etiam MF
  10. humiliatos] add. etc. MF
  11. affectu] effectu MF