Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/362"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 3: Line 3:
  
  
{{Left sidenote|in hac vita quae melilla sunt, illa cooperta magis sunt laboribus.}}requirit, ut quae meliora sunt, illa magis sint cooperta laboribus, magisque obtecta, sicut accidit in radice, quae licet per essentiam melior sit, non tamen perfectiora habet accidentia, sed potius magis imperfecta.  
+
{{Left sidenote|in hac vita quae meliora sunt, illa cooperta magis sunt laboribus.}}requirit, ut quae meliora sunt, illa magis sint cooperta laboribus, magisque obtecta, sicut accidit in radice, quae licet per essentiam melior sit, non tamen perfectiora habet accidentia, sed potius magis imperfecta.  
 
Si ergo quaeris fructus, quaere illos qui sunt alterius vitae, ita tamen, ut nolis prius sentire accidentia talium fructuum, quam accidentia earum sanctarum radicum, quae tandem sunt  
 
Si ergo quaeris fructus, quaere illos qui sunt alterius vitae, ita tamen, ut nolis prius sentire accidentia talium fructuum, quam accidentia earum sanctarum radicum, quae tandem sunt  
 
glorificanda<ref group="text-notes">glorificanda] glorificandae <i>MF</i></ref>,  
 
glorificanda<ref group="text-notes">glorificanda] glorificandae <i>MF</i></ref>,  

Revision as of 08:50, 3 November 2021

This page has not been proofread



f. 173v



in hac vita quae meliora sunt, illa cooperta magis sunt laboribus. requirit, ut quae meliora sunt, illa magis sint cooperta laboribus, magisque obtecta, sicut accidit in radice, quae licet per essentiam melior sit, non tamen perfectiora habet accidentia, sed potius magis imperfecta. Si ergo quaeris fructus, quaere illos qui sunt alterius vitae, ita tamen, ut nolis prius sentire accidentia talium fructuum, quam accidentia earum sanctarum radicum, quae tandem sunt glorificanda[1], et in fructum commutanda[2].

Alio quodam die infra hac[3] octauas Paschae dum primum inciperem habitare domum, quam locaui, ego habui varia sentimenta mentis et spiritus, circa desiderium proprij[4] ingressus in illam nouam habitationem. Hic ergo[5] in singulis habitaculis, et verticulis[6] domus, genibus flexis, oraui orationem illam: Visita quaesumus Domine habitationem istam, et omnes insidias[7] ab ea longe repelle, Angeli tui sancti habitent in ea, qui nos in pace custodiant, et

_______________

  1. glorificanda] glorificandae MF
  2. commutanda] commutandae MF
  3. hac] has MF
  4. proprij] prosperi MF
  5. ergo] ego MF
  6. verticulis] diuerticulis MF
  7. insidias] add. inimici MF