Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/197"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 28: Line 28:
  
  
[299.]
+
<span style="color:Blue">
 +
[299.]</span>
 
De {{Smallcaps|Petro Cluniacensi}} – 1130
 
De {{Smallcaps|Petro Cluniacensi}} – 1130
 
<br>
 
<br>

Latest revision as of 09:50, 17 August 2020

This page has not been proofread



Ab anno Domini 1100 ad 1200

p. 179



solitam suam eloquentiam in hoc sermone neglexit, vel alius Bernardus est, qui sermonem istum conscripsit.
Liber de conscientia pius & utilis est quamuis sancti Bernardi esse non videatur.
Descriptio Clarae Vallis non est sancti Bernardi, sed alicuius, qui eam bene nouerat.
Lamentatio B. Virginis indigna est, quae sancto Bernardo tribuatur, quippe, quae ineptias & falsa nonnulla continet.
Sermo de duobus discipulis euntibus in Emmaus insignis est, sed S. Bernardi stilum non habet.
Liber De amore Dei stilum potius sancti Augustini, quam sancti Bernardi habere videtur, qui enim librum illum composuit, imitari voluit sanctum Augustinum in libris Confessionum cum Deo colloquentem.
Liber De natura & dignitate amoris diuini subtilis & obscrurus est, nec cuius sit affirmare possum.
Sermones duo de passione Domini, quorum prior incipit: »iesum Nazarenum« & posterior longe prolixior: »Ego sum vitis vera«, docti sunt & utiles, sed non videntur sancti Bernardi, si e stilo iudicium fiat.
De Rhytmis, hoc solum dicere possum, illum qui incipit: »Iesu dulcis memoria« longe praestare caeteris omnibus.
Liber De modo bene viuendi, qui scriptus dicitur a sancto Bernardo ad sororem suam, utilissima documenta continet, sed neque stilum habet sancti Bernardi, neque ad sororem eius scribi potuit. Hic enim liber ad sororem virginem & cum virginibus in monasterio degentem, scribitur, ut perspicuum est ex cap. 21. Sanctus autem Bernardus unicam habuit sororem, eamque primo coniugatam, deinde sanctimonialem. Vide lib. 1 Vitae sancti Bernardi cap. 1 & 6.
Liber de conscientia, de gradibus humilitatis, Sermones de coena domini & caetera usque ad finem secundi tomi, non solum longe distant a stilo sancti Bernardi, sed etiam verissimile non est de iisdem argumentis toties sanctum Bernardum disseruisse.


[299.] De Petro Cluniacensi – 1130

Petrus venerabilis abbas Cluniacensis sancti Bernardi aequalis fuit, ut epistolae testantur, ultro citroque missae. Fuit nobilis Aquitanus, ac primo miles, deinde monachus. Scripsit libros duos De miraculis sui temporis.
Scripsit librum, per formam epistolae, Aduersus errores Petri de Bruis, in quo egregie tracta:

De baptismo paruulorum.
De auctoritate libri Actorum Apostolorum.