Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/46"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 17: | Line 17: | ||
Hermam siue Hermes librum scripsit apud veteres valde celebrem, quem inscripsit <i>Pastorem</i>. | Hermam siue Hermes librum scripsit apud veteres valde celebrem, quem inscripsit <i>Pastorem</i>. | ||
− | Is liber quamuis a sancto Hieronymo in libro <i>de scriptoribus ecclesiasticis</i> utilis esse dicatur & nomine scripturae a sancto Irenaeo lib. 4 cap. 37 citetur, & ab aliis antiquissimis scriptoribus, ut Clemente Alexandrino & Origene in testimonium adducatur, tamen nunquam fuit in canone sanctorum & diuinorum librorum, nam Gelasius in concilio Romano inter apocrypha scripta illum reiecit, & sanctus Hieronymus in | + | Is liber quamuis a sancto Hieronymo in libro <i>de scriptoribus ecclesiasticis</i> utilis esse dicatur & nomine scripturae a sancto Irenaeo lib. 4 cap. 37 citetur, & ab aliis antiquissimis scriptoribus, ut Clemente Alexandrino & Origene in testimonium adducatur, tamen nunquam fuit in canone sanctorum & diuinorum librorum, nam Gelasius in concilio Romano inter apocrypha scripta illum reiecit, & sanctus Hieronymus in »prologo Galeato«, & sanctus Athanasius in libro <i>de decretis Nicaenae synodi</i>, & Eusebius libro 5 <i>historiae</i> cap. 3 dicunt hunc librum non esse in canone, quod idem scripsit Tertullianus in lib. <i>de pudicitia</i>. |
<br> | <br> | ||
Quamuis autem hic liber multa utilia habeat, ut sanctus Hieronymus scribit: habet tamen etiam aliqua noxia, ut de unica poenitentia secundum errores Nouatianorum, quibus hic liber omnino fauere videtur: ut etiam illud de duobus geniis, siue de duobus Angelis, uno bono & altero malo, singulis hominibus a Deo tributis; quem errorem ex hoc auctore accepit Io. Cassianus, eumque posuit in tertia decima collatione cap. 12 & ante eum Origenes hom. 35 in Lucam. | Quamuis autem hic liber multa utilia habeat, ut sanctus Hieronymus scribit: habet tamen etiam aliqua noxia, ut de unica poenitentia secundum errores Nouatianorum, quibus hic liber omnino fauere videtur: ut etiam illud de duobus geniis, siue de duobus Angelis, uno bono & altero malo, singulis hominibus a Deo tributis; quem errorem ex hoc auctore accepit Io. Cassianus, eumque posuit in tertia decima collatione cap. 12 & ante eum Origenes hom. 35 in Lucam. |
Revision as of 12:39, 13 June 2020
De scriptoribus ecclesiasticis
p. 28
[42.]
De S. Luca euangelista – 44
Sanctus Lucas euangelista, sancti Pauli comes & sectator, vixit annos octoginta quatuor, uxorem non habens, scripsitque duo sacra volumina, euangelium & acta apostolorum, testis Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiastis.
Neque de his ulla controuersia est.
[43.]
De auctore libri qui Pastor inscribitur
Hermam siue Hermes librum scripsit apud veteres valde celebrem, quem inscripsit Pastorem.
Is liber quamuis a sancto Hieronymo in libro de scriptoribus ecclesiasticis utilis esse dicatur & nomine scripturae a sancto Irenaeo lib. 4 cap. 37 citetur, & ab aliis antiquissimis scriptoribus, ut Clemente Alexandrino & Origene in testimonium adducatur, tamen nunquam fuit in canone sanctorum & diuinorum librorum, nam Gelasius in concilio Romano inter apocrypha scripta illum reiecit, & sanctus Hieronymus in »prologo Galeato«, & sanctus Athanasius in libro de decretis Nicaenae synodi, & Eusebius libro 5 historiae cap. 3 dicunt hunc librum non esse in canone, quod idem scripsit Tertullianus in lib. de pudicitia.
Quamuis autem hic liber multa utilia habeat, ut sanctus Hieronymus scribit: habet tamen etiam aliqua noxia, ut de unica poenitentia secundum errores Nouatianorum, quibus hic liber omnino fauere videtur: ut etiam illud de duobus geniis, siue de duobus Angelis, uno bono & altero malo, singulis hominibus a Deo tributis; quem errorem ex hoc auctore accepit Io. Cassianus, eumque posuit in tertia decima collatione cap. 12 & ante eum Origenes hom. 35 in Lucam.
Quis autem iste Hermam fuerit, non parua quaestio est. Nam Origenes in cap. 16 ad Romanos, eusebius lib. 3 hist. cap. 3 & sanctus Hieronymus in lib. de scriptoribus ecclesiasticis dicunt, hunc esse illum Hermam, quem salutari iubet Apostolus in epist. ad Romanos cap. 16 cum ait:
»Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam«, &c.[1]
Damasus autem, siue potius Anastasius Bibliothecarius in vitis Pontificum, quae habentur ad initium primi tomi Conciliorum, scribit, Hermam, siue Hermetem, auctorem libri Pastoris, fuisse fratrem sancti pii Romani Pontificis, & librum appellatum esse Pastorem, quoniam Angelus in habitu Pastoris Hermeti apparuerat, & ut ea scribere, quae illi reuelauerat, iusserat.
Non videtur autem fieri posse ut Hermes frater Pii Pontificis ille sit, quem Apostolus salutari iuserat in epist. ad Romanos: nam inter illam salutationem, & Pontificatum Pii, intercedunt, ut minimum, anni centum, & qui salutabatur ab Apostolo, non erat infans recens natus,
_______________
- ↑ Rm 16,14.