Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/260"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 6: | Line 6: | ||
<***> corregir aquí | <***> corregir aquí | ||
+ | |||
Ioannes Trithemius, natione Germanus, abbas Spanhemensis, ordinis sancti Benedicti, viuebat anno 1500 & obiit anno 1519 aetatis suae 57. | Ioannes Trithemius, natione Germanus, abbas Spanhemensis, ordinis sancti Benedicti, viuebat anno 1500 & obiit anno 1519 aetatis suae 57. | ||
<br> | <br> |
Revision as of 01:30, 3 June 2020
De scriptoribus ecclesiasticis
p. 242
De Antonio Bonfinio – 1500
<***> corregir aquí
Ioannes Trithemius, natione Germanus, abbas Spanhemensis, ordinis sancti Benedicti, viuebat anno 1500 & obiit anno 1519 aetatis suae 57.
Scripsit opera plurima, sed notiora sunt historica, quae simul edita sunt Francofurti anno 1600.
Scripsit igitur:
De illustribus viris Fermanis.
De illustribus viris ordinis sancti Benedicti.
De scriptoribus ecclesiasticis.
Chronicum monasterii Hirsaugiensis.
Chronicum monasteriii Spanchemensis.
De ordine Francorum.
De successione Ducum Bauariae & Comitum Palatinorum.
Scripsit etiam epistolas, sermones & uaria opera spiritualia. Denique scripsit de septem secundis intelligentiis orbem mouentibus & opus inscriptum steganographiam, id est, occultam scriptionem, quod opus prohibitum merito est, cum sit plenum perniciosis dogmatibus ad magiam pertinentibus, quod & ipse agnouit & confessus est.
De Iacobo Vvimphelingio – 1500
Iacobus Vvimphelingius presbyter ecclesiae Spirensis, orator, poeta & historicus non contemnendus, viuebat anno Dom. 1500. Scripsit praeter alia epitomem rerum gestarum per Germaniam.
De Baptista Mantuano – 1500
Baptista Mantuanus, ordinis Carmelitarum prior generalis, poeta fuit doctus & pius & multa carmina scripsit in lauds sanctorum. Viuebat anno Dom. 1500.
De Thoma Caietano – 1500
Thomas de Vio, patria Caietanus, ordinis Praedicatorum prior generalis, ac postea Cardinalis presbyter a Leone decimo creatus, vir fuit summi ingenii, nec minoris pietatis. Viuebat anno Dom. 1500 & obiit anno Dom. 1534 aetatis 66.
Scripsit Commentaria in omnem sacram scripturam, praeterquam in prophetas & in apocalypsim.