Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/511"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: clean up) |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 6: | Line 6: | ||
Dixi, ''quando ab annis Christi, et quando anni'' Christi; quia tametsi proprie hic Cyclus inceperit ab anno correctionis Calendarii, potest tamen libere a quovis tempore, atque adeo ab ipso Christi ortu inchoari.<br> | Dixi, ''quando ab annis Christi, et quando anni'' Christi; quia tametsi proprie hic Cyclus inceperit ab anno correctionis Calendarii, potest tamen libere a quovis tempore, atque adeo ab ipso Christi ortu inchoari.<br> | ||
Causa porro, cur Cyclus antiquus 28 annorum fuerit mutandus in Calendario novo, est, quia in anno correctionis exempti fuere decem dies integri ex anno, et ab anno 1700 imposterum singulis quadringentis annis tres alii eximuntur.<br> | Causa porro, cur Cyclus antiquus 28 annorum fuerit mutandus in Calendario novo, est, quia in anno correctionis exempti fuere decem dies integri ex anno, et ab anno 1700 imposterum singulis quadringentis annis tres alii eximuntur.<br> | ||
− | Caeterum, si placet spatium seu intervallum hoc 400 annorum dividere in 28 annorum intervalla, et cujuslibet Cyclum<noinclude><references/></noinclude> | + | Caeterum, si placet spatium seu intervallum hoc 400 annorum dividere in 28 annorum intervalla, et cujuslibet Cyclum<noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude> |
Latest revision as of 15:48, 6 May 2020
16, fient 17 pro Cyclo in radice Medii digiti collocando. Ad quem si addas denuo 16, et a summa 33 rejicias 28, remanent 5 pro Cyclo in radice Annularis collocando. Tandem si ad 5 addas denuo 16, fient 21 pro Cyclo in radice digiti Auricularis ponendo. Praeter hos septem numeros, nempe 9, 25, 13, 1, 17, 5, 21, aliis nullis opus est, quoniam iidem semper recurrunt, ut patet, si ad 21 addas 16; fiunt enim 37, et abjectis 28 remanent 9 pro Cyclo articuli primi Pollicis.
CUm Cyclus Solis nihil aliud sit, quam certus annorum tam communium, quam bissextorum cum litteris Dominicalibus rite connexorum numerus, quo absoluto, idem omnino tam annorum, quam litterarum redit ordo ac qualitas; is autem numerus post Calendarii correctionem non sit amplius annorum 28, sed 400, ut asserit P. Clavius in Calendario cap.21. num. 4. et demonstrat P. Guldinus in Calendario lib. 5. cap. 10. Regula 5. ideo
Cyclus Solis novus ac proprie Gregorianus habetur in numero, qui remanet, quando ab annis Christi rejiciuntur omnia 400; sive, quod idem est, in numero, qui remanet, quando anni Christi dati dividuntur per 400, acceptis ipsis 400 pro numero Cycli quaesito, quando nihil post divisionem remanet.
Dixi, quando ab annis Christi, et quando anni Christi; quia tametsi proprie hic Cyclus inceperit ab anno correctionis Calendarii, potest tamen libere a quovis tempore, atque adeo ab ipso Christi ortu inchoari.
Causa porro, cur Cyclus antiquus 28 annorum fuerit mutandus in Calendario novo, est, quia in anno correctionis exempti fuere decem dies integri ex anno, et ab anno 1700 imposterum singulis quadringentis annis tres alii eximuntur.
Caeterum, si placet spatium seu intervallum hoc 400 annorum dividere in 28 annorum intervalla, et cujuslibet Cyclum