Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/3"
ArchivesPUG (talk | contribs) |
ArchivesPUG (talk | contribs) |

Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 22: | Line 22: | ||
Saturnini condiscipulus, Irenaeus liber 2 caput 22. Hi sunt eius errores: | Saturnini condiscipulus, Irenaeus liber 2 caput 22. Hi sunt eius errores: | ||
1° texit rerum genealogiam, ab innato patre nata est mens, a mente ratio, a ratione prudentia, a prudentia sapientia et potentia, et ab | 1° texit rerum genealogiam, ab innato patre nata est mens, a mente ratio, a ratione prudentia, a prudentia sapientia et potentia, et ab | ||

his ange|li et archangeli et | + |
his ange|li et archangeli et

314r

314r
virtutes, et ab his primum coelum cum angelis eum habitantibus. Porro ab angelis ultimi coeli creatum esse mundum, quem cernimus.

2° Venerandum esse [blanco], quod li erae istae efficiant numerum 365 secudum computum Graecorum.
| 2° Venerandum esse [blanco], quod li erae istae efficiant numerum 365 secudum computum Graecorum.

3° Principem angelorum ultimi coeli esse Deum Iudaeorum.
| 3° Principem angelorum ultimi coeli esse Deum Iudaeorum.

Revision as of 12:40, 13 February 2020
autem tam superbus, ut maiorem se suo magistro iactaret.
Docuit autem teste Epiphanio haereses 22:
1° se missum esse saluatorem mundi. Idem Georgius Devis.
2° mundum ab angelis factum, Irenaeus et Eusebius ibidem.
3° homines a se baptizatos non posse mori, Justinus apologia 1, Irenaeus ibidem. Vide Ignatium, Epistola ad Trallianos.
8us Saturninus,
80
Menandri discipulus, Philaster. Docuit:
1° mundum esse factum a septem angelis sine conscientia dei patris, Augustinus haereses 3, Tertullianus liber de praescriptione.
2° hominem ab angelis factum quando dixerunt: "faciamus hominem ad imaginem nostram", Gen. 1, Irenaeus liber 2 caput 22 et Tertullianus liber de praescriptione.
3° Christum non uere, sed umbraliter in carne apparuisse, Tertullianus ibidem.
4° nubere et generare a diabolo esse, Irenaeus liber 1 caput 22 et Theodoretus liber 1 haereses 4.
5° deum Iudaeorum unum angelum esse.
6° saluatorem esse ingenitum, Theodoretus ibidem.
7° prophetas partim ab angelis, partim a daemone esse, Epiphanius haereses 23. Vide Ignatium ad Trallianos, Eusebium liber 4 historiae capites 7 et 8, et D. Hieronymum contra Luciferianos.
9us Basilides,
80
Saturnini condiscipulus, Irenaeus liber 2 caput 22. Hi sunt eius errores: 1° texit rerum genealogiam, ab innato patre nata est mens, a mente ratio, a ratione prudentia, a prudentia sapientia et potentia, et ab
his ange|li et archangeli et
314r
virtutes, et ab his primum coelum cum angelis eum habitantibus. Porro ab angelis ultimi coeli creatum esse mundum, quem cernimus.
2° Venerandum esse [blanco], quod li erae istae efficiant numerum 365 secudum computum Graecorum.
3° Principem angelorum ultimi coeli esse Deum Iudaeorum.
4° Voluisse Deum Iudaeorum subigere Iudaeis omnes gentes, sed omnes alios principes vi restitisse et idcirco gentem Iudaeorum afflictam a gentibus fuisse.
5° Deum innatum misisse mentem suam in Christum pro liberatione Iudaeorum.
6° Christum non esse passum, sed eius loco Simonem Cyrenaeum crucifixum fuisse.