Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/47"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
|||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 16:06, 6 May 2020
Fidem adducta Christianae religionis proiecta [1] semina cum ubique locorum; tum in Aegypto potissimum, utpote Euangelii noui donti vicina, felici segete adolescerent. Multi ex Aegyptiis amore euangelicae perfectionis instigati, ad ea se loca contulerunt, quae a rerum vanarum strepitu semota, caelestium contemplationi maxime apta erat, cuiusmodi Thebaidos solitudinem [2] fuisse scribit Palladius: cui cum urbs Coptos proxxima esset, manasticae vitae sectatore partim rerum, quae ipsis necessariae esse poterant, comparandarum commoditate allecti, eum, utpote deserto adiacentem. a quo & Coptitae quoque postmodum dicti sunt, elegerunt; partim etiam, ut locus iste, in quo tanta superstitionis monumenta intuebantur, quique: daemonum furiis erat infestus, piis Monachorum studiis, & sanctis Christianae vitae disciplinis initiatus, in Spiritus sancti habitaculum mutaretur. Atque ii sunt, qui antiquam illam Aegyptiacam [3] linguam, etsi, ut in regnorum mutationibus plerumque; fieri solet, admodum corruptam, ab interitu, a quo crescente Mahumetis imperio non longe aberat, vindicarunt; scriptis variis illustrarunt, atque ad haec usque tempora propagatam ab oppido Coptos, ut quae in tota reliqua Aegypto aliis iam linguis introductis, extincta a soli Coptitis urbis accolis conservata