floreret, Coptam appellarunt. Vidi ego non in Vaticana solùm, sed & in aliis quoque celebrioribus [1] urbis Bibliothecis multos adhuc Copto charactere, linguaque; conscriptos codices; quorum alii grammaticas, onomastica, atque dictae linguae dictionaria, è quorum numero thesaurus ille linguae Coptae (quem ex arabico in latinum vertimus, & cuius ratione hunc Prodomum praemittendum censuimus) unus quoque fuit. Alii verò sacrae Scripturae fragmenta varia, libros, ut vocant, rituales, vitas martyrum, aliasque; sacras historias continent. quorum catalogum vide in cap.7 .huius Prodromi. Retulit mihi quoque; supra citatus Petrus à Valle, multa egregia monumenta lingua Copta conscripta in Aegypto adhuc superesse; inter ea IV prima Concilia, Ecclesiasticam historiam, item Ecclesiae Coptae computum, aliaque; permulta ad rem Ecclesiasticam facientia; [2] quae si per Viros linguarum gnaros publici iuris fierent, non exiguum Reip. literariae incrementum brevi accessisse videremus. Verùm, ut plerumque sit, cùm in nullius, sive boni communis promovendi neglectu, sive excolendarum linguarum incuria caedere censeantur emolumentum , in blattarum lusus, & tinearum necesse est, ut abeant, alimentum.
Sed spero, Eminentissime Princeps, te pro egregio illo tuo, ad litteras instaurandas studio, affectuque;