Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/367"
Page status | Page status | ||
- | + | Proofread |
Revision as of 20:02, 7 April 2018
fabricam. Ex omnibus denique rebus naturalibus divinandi scientiam, item Incantationum, adiurationum, et amuletorum artem iis propriam, quo tamen argumento, ita conabimur procedere, ut impias veterum superstitiones una cum recentiorum deliramentis tot iam sacris Canonibus proscriptis evertamus, et funditus extirpemus.
In qua de vera Aegyptiorum Theologia docetur, videlicet de supremo Ente, seu Emepht eiusque asseclis intelligentiis. Item de Geniis mundi et Daemonibus; eorumque variis classibus et choris. Item de eorum per varias dispositiones attractu. Docetur, autem in hoc Theologiam Platonicam Pythagoricam, Orphicam, Hermeticam, non esse aliud nisi arcanam Aegyptiorum sapientiam Hieroglyphicis symbolis contentam.
In 6 Scenas distributum. In quo quicquid in praecedentibus varie allatum est, ad praxim reducitur; et hieroglyphicis disciplinis comprehendi docetur.
In quo Mysteria pyramidum et obeliscorum in genere discutiuntur.
Scena I. Exhibet Obeliscos a Romanis Imperatoribus