Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/207"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 11:48, 6 May 2020

There was a problem when proofreading this page


Certum autem nobis visum est, hoc volumen Mardochaeum composuisse, eo consilio, ut omnes libri sacri ex uno hoc volumine transcripti iuxta exemplar translationis Persarum mitterentur, et hoc describeretur in libris dierum Regum priorum. Cum autem servituti alienae servirent, (id est Idolorum cultui essent addicti) scripserunt pro nomine glorioso et terribili, nomen abominationum suarum, quemadmodum fecerunt Cuthiim (Samaritani) qui scripserunt pro, (In principio creavit Deus) creavit Asima, et ecce ad gloriam Dei est, quod eius Mardochaeus non meminerit. Verum hanc calumniam ex odio quo Samaritanos persequebantur, ab Hebtaeis, ipsis Cuthaeis falso affictam, aperte docet Pentateuchus Samaritanus Vaticanus, in quo nulla omnino huius Asimae fit mentio, sed verba Samaritana undequaque Hebraeae lectioni respondere videntur quod et Ioannes Morinus quoque in exercitationibus suis in Pentateuchum Samaritanum observavit, ut fides constet, Hebraeo Samaritanas lectiones, hic adduxi in quarum nulla Asimae mentio fit.

Brescit bara Elohim et schamaim veeth haaretz.

Bekameadah talmez Elehah ith schomih vaith araah. Sed haec παρέργως.