Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/206

From GATE
There was a problem when proofreading this page


Idolorum[1] Syrorum nomina Asima, Thartac, Sesach, Nesroch, et sexcenta alia huiusmodi monstra quorum mentionem Sacra facit historia, inter Aegyptiaca quoque numerant. Sed nos eorum opinionem in syntagmate 3 Oedipi nostri Aegyptiaci[2] ample explosimus. Nec enim VG. Asima, Aegyptiacum, aut Graecum est, uti ipsi pertinaciter volunt, sed Samaritanum vocabulum est, quo Deum, sub Hircina forma efformatum passim indigitabant; ut bene R. Nathan in Baal aruch ostendit, ubi hunc Deum, per contemptum non aliter vocari solitum asserit, quam hircum absque lana (seu pilis) hinc Hebraeos quoque Cuthaeis seu Samaritanis exprobrasse[3] legimus, quod Genesim suam ab hirco ridicule sane, hisce verbis, inciperent.

Hoc est, in principio creavit Asima, id est Hircus; quod et Abenezra in prooemio in Esteris librum advertit; ubi disquirens cur in toto libro illo Dei nominis nulla fieret mentio; tandem causam illius reddit hisce verbis


  1. Nel testo originale vi è un errore di stampa
  2. Nel testo originale vi è un errore di stampa o un'abbreviazione
  3. forma sincopata di "exprobravisse"