Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/205"
ViscontiPaci (talk | contribs) |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 16:03, 6 May 2020
dissipando Smy et ἀπὸ τύφειν ab incendendo seu urendo Typhon et βέβων appellatus est. Serapis etiam, sive ἀπὸ τοῦ σώρου καὶ Απιδος a cista videlicet, in qua a Titanibus Apis coniectus est; sive ἀπὸ τοῦ σαίρειν, hoc est a gaudio et hilaritate, uti Plutarcho placet, denominatus; a Graeco certe nomen vel invenit, vel Graeco id impertiit; sic βὰλ quod myrrham significat, Biblos nomen Urbis, quorum illud ἀπὸ τοῦ βάλλειν deductum, Plutarchus discussionem dementiae vocat; hoc a multitudine papyrorum, seu arundinum aut iuncorum ibi nascentium Biblos nuncupant Strabo et Herodotus. Isin quoque Μοὺθ hoc est matrem ἀπὸ τοῦ μητῆρος vocabulo Germanico mutter non multum dissimili, appellant. Hanc alio quoque nomine vocant Αθυρι et Μεθύερ; quorum illud mundanam domum, ἄθυρον hoc est apertam, et quasi sine portis: hoc omne ex multitudine et causa compositum significat. Sed his omnibus fusius tractantem l.[1] de Osiride et Iside, Plutarchum consule. Quis ignorat Mercurium illum Termaximum, ob eximiam qua pollebat sapientiam, Aegyptiace Thoth, vel ut alii Θωγθ, mense quoque Θωογθ nomini eius honorique consecrato, Deum appellatum? quod verbum non longe abest a Graeco Θεὸς, si finale Θ in Σ mutaveris. Non desunt hoc loco, qui Deorum seu
- ↑ probabilmente "librum"