Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/262"
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/262 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/262: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | portionis figuram, quam Δ passim vocant, clarè dictum | + | portionis figuram, quam Δ passim vocant, clarè dictum μονόγραμμον exprimat. Atque hanc rem ita sese habere apertissimè docent hieroglyphica Simulacra Osiridis, Isidis, anubidis, Ammonis, plerisque in obeliscis obvia, quorum manibus hunc characterem vel gestari, vel à latere iis apponi passim reperias; ubicunque igitur hanc notam repereris, illa Agathodaemonem Aegypti signari noveris; Rem exemplo manifestam facio; Obvia sit passim in obeliscis sacra quaedam imaginis ιερακομόρφω sculptura cum charactere A, ei à latere adiuncto, qua quidem nihil aliud significare volunt quàm Osiridem, seu Solem lucis et caloris fontem Genium Aegypti, ita quidem, ut per Accipitris fulgentissimos oculos, et calorem,quo abundat, naturalem, teste Porphyrio, lucem et calorem Solis, per A verò Genium Aegypti bonum ιερογλυφικῶς praefigurando indicent. Analysim schematis unà cum methodo eam legendi subiungendam duxi.<br> |
+ | Diuus Osiridis, id est, Sol fons lucis, et caloris. <gap/> eu bonus Genius Aegypti.[[Category:Pages with graphical apparatus]] |
Revision as of 15:51, 22 November 2018
portionis figuram, quam Δ passim vocant, clarè dictum μονόγραμμον exprimat. Atque hanc rem ita sese habere apertissimè docent hieroglyphica Simulacra Osiridis, Isidis, anubidis, Ammonis, plerisque in obeliscis obvia, quorum manibus hunc characterem vel gestari, vel à latere iis apponi passim reperias; ubicunque igitur hanc notam repereris, illa Agathodaemonem Aegypti signari noveris; Rem exemplo manifestam facio; Obvia sit passim in obeliscis sacra quaedam imaginis ιερακομόρφω sculptura cum charactere A, ei à latere adiuncto, qua quidem nihil aliud significare volunt quàm Osiridem, seu Solem lucis et caloris fontem Genium Aegypti, ita quidem, ut per Accipitris fulgentissimos oculos, et calorem,quo abundat, naturalem, teste Porphyrio, lucem et calorem Solis, per A verò Genium Aegypti bonum ιερογλυφικῶς praefigurando indicent. Analysim schematis unà cum methodo eam legendi subiungendam duxi.
Diuus Osiridis, id est, Sol fons lucis, et caloris. eu bonus Genius Aegypti.