Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/246"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/246 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/246: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 11:48, 6 May 2020

There was a problem when proofreading this page


verbo bten (vel a nomine Chaldaeo aut Hebraeo , quod ventrem significat, diductum) idem quod fatum ex ventre producere, seu parere, significat. ita Fabricius Boderianus in suo Lexico Syro-Chaldaico voce docet, quem consule. Non ignoro verbum Syriacum , magis concipere, quam, parere significare. Targumica tamen phrasi idem esse, ac parere, multa loca apud Ionathan et Onkelos paraphrastas Chaldaeos, docent, quae vide citato Lexici loco. Atque ex his omnibus tandem concludo. Hanc Scripturam antiquissimam esse, et multis ante Christi adventum saeculis (quod tum phrasis, characteres, eorumque profunda vetustissimaque in rupe incisio, tum scripturae ipsius non factum; sed futurum Virginis partum aperte indigitantis sensus; traditio denique Indigenarum indubitate monstrat) vel a Propheta, vel ab alio quopiam viro singulari ut ad illud Esaiae Ecce Virgo concipiet, alluderet, incisam. Atque hanc scripturam ante Christi adventum exaratam fuisse, libenter hic demonstrarem, verum cum haec materia plura et maiora, quam ut prodromus iste ferre, possit, supponat, Oedipo eam commodius reservavi: ubi et hanc scripturam penitius discutiemus. Secundo, hanc scripturam eodem in loco incisam esse, in quo Deus Moysi olim in Rubo inconbusto apparens oretenus [1] locutus dicitur, et in

  1. La parola "oretenus" in realtà è composta da due parole differenti: "ore" e "tenus"