Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/247

From GATE
There was a problem when proofreading this page


quo primum nomen suum admirabile, de quo in praecedentibus diximus, Moysi, ut per id omnia mirabilia perpetraret, revelavit. hoc autem ad radicem montis Oreb contigisse sacra pagina docet Exodi. Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui Sacerdotis Madian, cumque minasse [1] gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Oreb; apparuitque ei Dominus in flamma ignis, de medio Rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. Quae loci descriptio, exacte quadrat, loco, in quo memorata scriptura, teste P. Thoma, incisa dicitur. Ex quo etiam apparet, quo fine harum exarator literarum rubo huic dictam inscripserit sententiam. Cum enim primam hoc loco redemptionis humanae delineationem τυπικῶς adumbratam fuisse cognosceret; altissima praeterea uti sub nomine Dei aut hoc loco Moysi primum manifestato, ita et sub rubo incombusto abscondita confideraret; prophetico imbutum Spiritu, ea claris quidem verbis; sed mystica quadam et intricata scribendi ratione tectis, ut ad dicta mysteria alluderet, incidere voluisse; quasi sub pauculis hisce verbis totum hunc sequentem sensum implicite contentum indicare voluerit. Deus qui hoc loco Moysi in rubo incombusto apparens, ei revelando dixit Ego sum qui sum Deus Patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob; ille novissimis temporibus

  1. Forma sincopata di "minavisse"