Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/151"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/151 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/151: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 13:56, 6 May 2020

This page has been proofread


Nec paucas Indis Urbes condidit, e quibus unam vocavit Nyfam Aegyptiae illius, ubi nutritus fuerat monumentum relinquere volens. In hac Indorum Nyfa hederam plantavit, quae prae omnibus Indiae, et finitimae terrae locis tantum crescit et permanet. Multa insuper alia sui in terras illas adventus signa reliquit. Quibus Indi posteriores inducti, controversiam movent super hoc Deo, et natione Indum esse contendunt; huius secuti vestigia, frequentius postmodum huiusmodi plagas Aegyptios adiise verisimile est. Certe Persarum Magos, Indorum Brachmanas, uti et caeteros Asiae sapientes omnem philosophandi rationem, omnes circa Deorum cultum ritus, et cerimonias ad Aegyptiis non aliter, quam hoc reciproco commercio accepisse, praeterquam quod clare in vita Apollonii id doceat Philostratus; certe ipsa dictarum Gentium mores et consuetudines, id luculenter indicant; cum in hodiernum diem in India, China, Iapone, Tartaria seu Cathania, quin etiam in ipsa America, Solis, Lunae, Siderum, Terrae, Animalium omnis generis cultum, non secus, ac in Aegypto ab immemorabili tempore, vigere intueamur. Polymorphas Osiridis et Isidis statuas, Apides quoque Anubides, Canopos, et similia Aegyptiorum monstra ibi passim coli reperias; pyramides mysticas et magnificentissima Templa Geniis ad Aegyptiorum