Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/368"
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/368 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/368: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
|
(No difference)
|
Revision as of 10:13, 21 March 2018
quõdã ex Aegypto in Urbem delatos, quos voco, Lateranensem, Flamineum, Barberinum, Salustianum Hippodromaeum, Medicaeum, Palatinum, Mahutaeum, eorumque historiam & interpretationem.
Scena II.Mensas & Tabulas, seu Abacos hieroglyphicos adducit, ac primò quidem loco celeberrimam Tabulam, quam Bembinam vocant, eiusque; integram & sinceram interpretationem.
Scena III. Canopos exponit, eorumque historiam, significationes; usumque fusè deducit.
Scena IV." Sphynges producit, eorumque mysteria & significationes, enodat.
Scena V. Mumias eruit, eorumque historiam, originem & mystica involucra explicat.
Scena VI. Statuas Isiacas, aliaque hieroglyphicis insignita monumenta promit.
In quibus quidem omnibus, nihil divini Numninis adiuuãte gratia asseremus, quod ex omnigenis antiquitatũ monumentis, abditisque; Latinorum, Graecorum, Hebraeorum, Syrorum, Arabum, Chaldaeorum, Aethiopum, Samaritanorum, Persarum, Indorum, aliorumque archivijs stabilitum non sit, ac legitima authoritate confirmatum.
Atque haec est Idea Oedipi nostri cuius primã quidé parté, omnibus numeris iam absolvimus, in 2 verò & 3 concinnãda tota nostra modo desudat industria. saxit Deus O.M. ut ad nominis sui gloriã, S. Matris Ecclesiae, utilitaté, totiusque; Reipub. literariae bonum unicè, cedat.