Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/187"
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/187 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/187: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
|
(No difference)
|
Revision as of 10:13, 21 March 2018
Siculus, qui primus, si Plinio credendum est, apud Graecos nugari desiit, spectatorque rerum, plurimarum fuit, inter caetera, Mosen hoc nomine vocatum his verbis prodit. Apud Iudaeos Moses ab Iao, quem illi Deum invocant, acceptas leges dare praeseferebat etc. Quo loco nomine Iao sacrosantum Dei Tetragammaton a Diodoro designatum esse, certum est. Graecos enim istud Dei nomen sic scripsisse, tùm ex Macrobio, tùm ex Clemente Alexandrino clarissimè patet; Macrobius enim cum Deorum omnium nomina ad unum Deum referre vellet, hunc Orphei versiculum recitat.
Εἷς Ζεὗς, εἷς Αδης, εἷς Ηλιος, εἷς Διόνυσος. Id est. Iuppiter est unus, Pluto unus, Bacchus est unus, unus Sol. Vel ut Caninius uno versu tradit
Bacchus, Sol, Orcus, et Iuppiter unus et idem. Huius, inquit, Macrobius versus authoritas fundatur Oraculo Apollinis Clarii, in quo aliud quoque nomen Soli adicitur, qui in eiusdem sacris versibus inter caetera vocatur Ιαω. Nam consultus Apollo Clarius, quis Deorum habendus sit, qui vocatur Ιαω, ita effatus est.
Quorum versuum sententia sic à Caninio appenditur.
Orgia qui norunt, arcana recondere par est.