Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/56"

From GATE
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Problematic

Revision as of 16:37, 10 January 2018

There was a problem when proofreading this page


ex eorum computu constat; in quo Epactas aliosque cyclos inuestigaturi, de anno gratiae pro radice computus accipiendo monentur. Verùm quandoquidem ea verba saepe in eorum diariis, seu Ephemeridibus occurrunt, visum fuit aliquot eius sehemata hic adiungere. Sic igitur dicunt.

Tamiru, am, adam, ascha, iitfazam, alam, laziatgabara, amacat, vaabatat, vvasanbatat, zachrostos, amata, machrat, tachaz.
Hoc est, ut scias ab Adam usque ad consummationem seculi, quomodo fiant ani, dies, sabbaiha Christi; Accipe annum gratiae in quo es. Haec ex Codice Abyssino vaticano. In literis quoque ab Aethiopibus hic Romae commorantibus ad me datis. In fine sic ponitur.

Beroma, amath, macharath, 334, vvabachasaba, rithua, zacham, zachasaba, chalomu, christian, 1634
Hocf est. Romae anno gratiae iuxta minorem numerum 3334, iuxta computum veròrectum, quo omnes Christiani utuntur 1634. Sed haec et similia ubique passim in eorum libris obuia sunt. Ego certè cum