Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/55

From GATE
There was a problem when proofreading this page


vaiaqtol kol men la ijdbahh ellessanamhom voestasched behad ellemer hala iadhoh men muminin vealih alkobti maiet voarbaheh voarbahain alf vosabha maieh nafar vomen had eliaum iebadi tarich alcopti vuiismaneh tarich elleschad aihulai alledin esphak damhom Dioclitianus. Rursus ait, quaesiuistis, super aera Martyrum usitata à Coptitis, quae et quam ob causam ita appaellata sit. Scito eius initium esse ab anno Regis Diocletiani impij decimo nono, in quo auxit persecutionem contra Christianos, cum edixisset eorum Ecclesias destruendas; item, ut quicumque; idolis non sacrificater, interficeretur. Quocirca hoc edicto martyrio coronati sunt fidelium Terrae Coptae centum quadraginta quatuor milia, septigenta autem in exilium acta. Ab eo tempore incipit aera Copta, quam vocant aeram Martyrum, eorum nempe quorum sanguinem fudit Diocletianus. haec Patriarcha. Vocat autem, hic Scaliger, manifesto nomine Terram Aegypti, Terram Copti ab urbe celeberrima Copto, sicut aeram Philippi, quà à morte Philippi Aegyptii utebantur, Albategnius vocat Tarich Elkupti. Sequuntur hos Aethiopes Abyssini, qui hunc annum Diocletiani vocant Amath macharath, hoc est annum gratiae et misericordiae, neque alia hodie epocha utuntur Abyssini; quem