Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/125"
Visconti03 (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "<i>sensibus ac iustae proceritatis homine remoti videantur.</i> De his vide quoquè Olaum Magnum, qui os ''Screlingers'', hoc est cubitales appellat. Certè meminerunt huiusmo...") |
Visconti03 (talk | contribs) |
||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <i>sensibus ac iustae proceritatis homine remoti videantur.</i> De his vide | + | <i>sensibus ac iustae proceritatis homine remoti videantur.</i> De his vide quoque Olaum Magnum, qui os ''Screlingers'', hoc est cubitales appellat. Certe meminerunt huiusmodi monstrorum Authores Gravissimi, Aristoteles, Plut. Ctesias, Plinius, acc proinde ea aliquando visa esse uti non facile negavero; itahomines eos veros fuisse non facile asservero, cum in hunc diem metallorum fossoribus huiusmodi monstrorum genus in profundioribus Terrae regionibus, quos dęmonculos Montanos passim vocant, comparere soleat de quius ita ''Georgius Agricola sol. ult. de animal. subter.'' Sunt denique mites quidam daemones, quos Germanorum alii, ut etiam Graeci vocant Cobalos; quod hominum sunt imitatores. Nam quasi lętitia gestientes rident, multa videntur facere, quum prorsus nihil faciant. Alii nominant virunculos montanos, significantes staturam, qua plerunque sunt, nempe. Nani tres dodrantes longi. Videntur autem esse Seneciones, et vestiti more Metallicorum, id est vittato indusio, et corio circum lumbos dependente induti. Hi damnum dare non solent Metallicis; sed vagantur in puteis, et cuniculis: et quum nil agant, in omni laborum genere se exercere videntur; quasi modo fodiant venas, modo in vasa infundant id, quod effossum est: modo versent machinam tractoriam. Quanquam |
Revision as of 19:29, 16 January 2018
sensibus ac iustae proceritatis homine remoti videantur. De his vide quoque Olaum Magnum, qui os Screlingers, hoc est cubitales appellat. Certe meminerunt huiusmodi monstrorum Authores Gravissimi, Aristoteles, Plut. Ctesias, Plinius, acc proinde ea aliquando visa esse uti non facile negavero; itahomines eos veros fuisse non facile asservero, cum in hunc diem metallorum fossoribus huiusmodi monstrorum genus in profundioribus Terrae regionibus, quos dęmonculos Montanos passim vocant, comparere soleat de quius ita Georgius Agricola sol. ult. de animal. subter. Sunt denique mites quidam daemones, quos Germanorum alii, ut etiam Graeci vocant Cobalos; quod hominum sunt imitatores. Nam quasi lętitia gestientes rident, multa videntur facere, quum prorsus nihil faciant. Alii nominant virunculos montanos, significantes staturam, qua plerunque sunt, nempe. Nani tres dodrantes longi. Videntur autem esse Seneciones, et vestiti more Metallicorum, id est vittato indusio, et corio circum lumbos dependente induti. Hi damnum dare non solent Metallicis; sed vagantur in puteis, et cuniculis: et quum nil agant, in omni laborum genere se exercere videntur; quasi modo fodiant venas, modo in vasa infundant id, quod effossum est: modo versent machinam tractoriam. Quanquam