Difference between revisions of "Page:APUG 627 Pseudo-historia Concilii Tridentini refutata cc. 1-5.pdf/1"

From GATE
 
(No difference)

Latest revision as of 14:39, 7 April 2025

This page has not been proofread


PSEUDO HISTORIA

CONCILII TRIDENTINI

REFUTATA

INITIO operis tui, quod adversus Ecclesiam Catholicam a te conscriptum, Ecclesiae Catholicae transfuga pervulgavit, caute, diligenterque providendum tibi, Polane, erat, ne quid excideret, quod historiae, quam ordiebaris, fidem abrogaret. Continendum tantisper Romani Pontificis odium, et libido comprimenda fuerat mentiendi. Ubi longius deinde fuisses scribendo provectus, tunc enimvero minore periculo indulgere genio poteras, et liberius debacchari. Imposuisses eo artificio fortasse simplicioribus ingeniis, quae suo unamquamque rem pondere metiri minime assueta, si candida, sinceraque oratione principio inescasses, non magno postmodum illis negotio propinasses falsa pro veris, pro salubris venenata. Nunc ita multa adeoque ampla primo ipso in gradu operis, atque aditu extant furentis hominis, fallacisque vestigia, ut non a sequendo solum, sed etiam a te legendo sanum unumque deter reant. Aberrasti igitur, quod ille ait, a ianuis. Ne plura, excutiamus, si placet, quae toti Polanus prolusit historiae: mala domus in ipso vestibulo facile