Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/122"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 30: | Line 30: | ||
Devotus Magnae Matris Servus, [[Name::Francissus Bari]] e <lb/> | Devotus Magnae Matris Servus, [[Name::Francissus Bari]] e <lb/> | ||
nostra societate, in suo de vita amantium Matris Dei observat<lb/> | nostra societate, in suo de vita amantium Matris Dei observat<lb/> | ||
− | |||
− | |||
− | |||
− |
Latest revision as of 14:11, 17 December 2024
est; per hoc verbum (Fiat) ingens Mundo Lux, et gaudium
quale numquam aliud nec fuit, nec erit in tenebris et
umbram mortis sedentibus exortum est; caelorum porta
ante per peccatum clausae, reseratae, Mundo perdito
spem fecerunt eam consequendi beatitudinis gloriam
a qua exciderunt; per hoc verbum (Fiat) Hierarchia
caelestis Throni, a quibus perduelles deturbati fuerant
instauratae; unde triumphante caelo infernus contremuit;
verbo, totus Mundus omnium bonorum ubertate, et opulentia
repletus, alter esse desijt, quam fuit. O quam
admirabile commercium generis humani dum uti non
verbum (Fiat) a Virgine prolatum, in immaculate
utero animatum Corpus sumens, de Virgine nasci dignatus
est, et procedens homo sine semine largitus est nobis
suam Deitatem. Vides itaque ineffabiles Magnae Deiparae
hujusque eo fine copiosius expositas praerogativas;
ut videas quam admirabilem Matrem obtinuerimus; quanta
gloria et honore eam Divini Huminis Clementia
cumularit; quanto et quam inconceptibili potestatis--
concessae authoramento solidaverit; ut effecta Mater Dei,
vel hoc ipso, ipsa mater nostra fieret; nos vero fratres
Christi, et coheredes Regni caelestis efficeremur, per
quam etiam omnia nos habere voluti; cum fieri non
possit, ut filius tantae matris, petentibus devotis Matris
filijs, in necessitate constitutis, quicquam negare possit.
Devotus Magnae Matris Servus, Francissus Bari e
nostra societate, in suo de vita amantium Matris Dei observat