Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/483"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 25: Line 25:
 
dicit: Quod uni ex minimis  
 
dicit: Quod uni ex minimis  
 
<br>
 
<br>
{_______________
+
_______________
 
{{reflist|group=loci-notes}}
 
{{reflist|group=loci-notes}}
 
_______________
 
_______________
 
{{reflist|group=text-notes}}
 
{{reflist|group=text-notes}}

Revision as of 12:29, 30 January 2022

This page has not been proofread



f. 234r



(siquidem Deo placeret) quam huiusmodi opera, quae apud me[1] spiritualiter[2] uidebantur, uilia esse, et parua, subsecuta est magna confortatio in spiritu humilitatis, apertusque est mihi melius, quam umquam, ualor operum uilibus impensorum etc. ualor illorum operum, quae recta intentione minimis personis, uilibusque secundum mundum, et abiectis, impenduntur etc.[3]

Erigantur igitur[4] huc lapides, et notentur non solum bona, quae paruulis non[5] absconduntur a Deo, sed illa etiam[6], darem operam paruulis etc. quae aperiuntur dantibus operam suam eisdem paruulis, quod ipsum est esse paruulum[I]. Hic optabam mea ex parte, et ualde praeciosum ducebam docere semper[7] rudes, pueros, rusticos, pauperes, et quoscumque[8] docere delelictos etc. maxime derelictos, quamuis enim maior fructus saepe uideatur dum erudimus magnos secundum saeculum Deus tamen maiorem benedictionem dare solet ei fructui, qui est circa minimos suos, quia[9] dicit: Quod uni ex minimis
_______________

  1. quod ... paruulum] cf. Mt 18,3

_______________

  1. me] illum MF
  2. spiritualiter] specialiter MF
  3. etc.] om. MF
  4. igitur] add. et MF
  5. non] om. MF
  6. etiam] quoque MF
  7. semper] add. solos MF
  8. quoscumque] quosque MF
  9. quia] qui et add. enim MF