Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/180"
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/180 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/180: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
(3 intermediate revisions by one other user not shown) | |||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | mine | + | mine Aegyptii prisci, et Coptitae moderni Hyosciamon herbam vocant: atque haec est herba quam Typhonion teste Apuleio Sacerdotes Aegypti vocabant, eo quod illa herba Typhonis nature esset, et Osiridi Aegyptio Deo contraria. Portulacam prisci dicebant <gap/>, quam Coptita <gap/> corrupte dicunt; Centauream verò illi ἂρθεμις, hi αἰτίαμας. His adiungi possunt Mene, Sylitho, Thaborin, Emen ipse, herbarum nomina Aegyptia, quibus in Latino respondent Satyrion, Scylla, Chamaeleon, Dictamnus, quae cum Coptis dictionibus coparata, ex quo fonte profluxerint, facilè monstrabunt. Sed cum huiusmodi vocabula ab Authoribus multis tractata, ac paulatìm corrupta à genuina appellatione recesserint; consultò de iis tacemus, ne forsan, ob plusculum discrepantia verba, coactam et violentam comparationem instituisse videamur.<br> |
+ | Cum itaque (ut ex dictis patet) nulla lingua, antiquae Aegyptiace Copta similior sit, certè indubitatum relinquitur, eam veram esse et germanam antiquae Aegyptiacae linguae filiam: non puram quidem, qualis ab initio, videlicet florescentis Aegyptiorum Imperii, tempore Patriarcharum vigebat; sed è varia hominum, linguarumque commixtione,statusque Aegyptiaci frequenti | ||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 13:56, 6 May 2020
mine Aegyptii prisci, et Coptitae moderni Hyosciamon herbam vocant: atque haec est herba quam Typhonion teste Apuleio Sacerdotes Aegypti vocabant, eo quod illa herba Typhonis nature esset, et Osiridi Aegyptio Deo contraria. Portulacam prisci dicebant , quam Coptita corrupte dicunt; Centauream verò illi ἂρθεμις, hi αἰτίαμας. His adiungi possunt Mene, Sylitho, Thaborin, Emen ipse, herbarum nomina Aegyptia, quibus in Latino respondent Satyrion, Scylla, Chamaeleon, Dictamnus, quae cum Coptis dictionibus coparata, ex quo fonte profluxerint, facilè monstrabunt. Sed cum huiusmodi vocabula ab Authoribus multis tractata, ac paulatìm corrupta à genuina appellatione recesserint; consultò de iis tacemus, ne forsan, ob plusculum discrepantia verba, coactam et violentam comparationem instituisse videamur.
Cum itaque (ut ex dictis patet) nulla lingua, antiquae Aegyptiace Copta similior sit, certè indubitatum relinquitur, eam veram esse et germanam antiquae Aegyptiacae linguae filiam: non puram quidem, qualis ab initio, videlicet florescentis Aegyptiorum Imperii, tempore Patriarcharum vigebat; sed è varia hominum, linguarumque commixtione,statusque Aegyptiaci frequenti