Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/129"
Visconti04 (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Cum inusitatae magnitudinis Volucres ponere, quos Grifalcos Paulus Marcus: vocat isque ad Venationes M.Chamum, uti solitum tradit. Herberstenius quoque ex recentioribus memora...") |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
(7 intermediate revisions by 4 users not shown) | |||
Page status | Page status | ||
- | + | Proofread | |
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | + | inusitatae magnitudinis Volucres ponere, quos Grifalcos Paulus Marcus vocat iisque ad Venationes M. Chamũ, uti solitum tradit. Herberstenius quoque ex recentioribus memorat, tantae hisce locis fortitudinis Aquilas esse, ut vitulum aggredi non vereautur, huc forte respicit quod cit. Marcus Venetus: l 3. capite de monstrosae vastitatis volucre Ruc dicta ἐλεφανζομάχῳ narrat. Ut vel hinc appareat non sine causa tanta de hyperboreis Gryphibus ab Authoribus tradita fuisse. Certe Aegyptios Sapientes dicta monstra nequaquam latuisse, imo ea inter hieroglyphica symbola relata ex Oedipo nostro clare patebit; quare nemo miretur si nos in hac materia Copta seu Aegiptiaca ad Pygmaeos, et Gryphes Scythicosdilapsos viderit, quo enim fine id fecerimus, et quanta sit huius digressionis utilitas tunc apparebit; nunc ad instituti nostri semitam revertamur. Atque ex his omnibus hucusque dictis tandem concludo; Tartariam, Scythiam, Regiones Iagog, et Magog uno nomine Tartarico Cathai, (quod Regna significat montibus, et desertis referta) comprehendi. Dividitur autem Cathaia in maiorem, et minorem; maiorem Cathaiam immensa locorum hucusque inexploratorum intercapedine, a Caucaso inter latera videlicet Oceani Hyperborei, et montes Sinarum ad Oceanum Orientalem usque | |
− | respicit quod | ||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 13:55, 6 May 2020
inusitatae magnitudinis Volucres ponere, quos Grifalcos Paulus Marcus vocat iisque ad Venationes M. Chamũ, uti solitum tradit. Herberstenius quoque ex recentioribus memorat, tantae hisce locis fortitudinis Aquilas esse, ut vitulum aggredi non vereautur, huc forte respicit quod cit. Marcus Venetus: l 3. capite de monstrosae vastitatis volucre Ruc dicta ἐλεφανζομάχῳ narrat. Ut vel hinc appareat non sine causa tanta de hyperboreis Gryphibus ab Authoribus tradita fuisse. Certe Aegyptios Sapientes dicta monstra nequaquam latuisse, imo ea inter hieroglyphica symbola relata ex Oedipo nostro clare patebit; quare nemo miretur si nos in hac materia Copta seu Aegiptiaca ad Pygmaeos, et Gryphes Scythicosdilapsos viderit, quo enim fine id fecerimus, et quanta sit huius digressionis utilitas tunc apparebit; nunc ad instituti nostri semitam revertamur. Atque ex his omnibus hucusque dictis tandem concludo; Tartariam, Scythiam, Regiones Iagog, et Magog uno nomine Tartarico Cathai, (quod Regna significat montibus, et desertis referta) comprehendi. Dividitur autem Cathaia in maiorem, et minorem; maiorem Cathaiam immensa locorum hucusque inexploratorum intercapedine, a Caucaso inter latera videlicet Oceani Hyperborei, et montes Sinarum ad Oceanum Orientalem usque