Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/369"
| Page status | Page status | ||
| - | + | Proofread | |
Latest revision as of 12:15, 22 June 2026
f. 177r
ut
nos[1]
discamus vivere vitam
spiritus[2]
a Corpore, non miseram illam, quae est in male cogitando, memorando,
operando[3],
sed contrariam illam, scilicet, quae sentitur per tres ipsius animae potentias, memoriam, voluntatem et intellectum.
In die Sancti
Gregorii[4]
Martiris dum dicerem Missam in Ecclesia Sancti Christophori, et facerem memoriam cuiusdam animae tunc
recenter[5]
defunctae, cuius depositionis dies primus celebrabatur, ego sensi magnam consolationem, in quadam viva apprehensione glorificationis animarum per Christum faciendae: particulariter sentiebam illam Christi liberalitatem quam ostendit suis super operibus suis, quae fecerunt reddendo praemia
cuique[6]
secundum[7]
opera sua, quae
fuerint in fide ipsius, non poterit enim non magnum esse praemium
cuilibet operi facto[8]
in gratia, eorum namque quae non fuerunt facta in gratia Christi, nul=
_______________
- ↑ nos] add. iam MF
- ↑ spiritus] add. separati MF. Added for clarification, reinforcing the distance implied by the a before the corpore.
- ↑ operando] appetendo MF
- ↑ Gregorii] Georgii MF. The handwritten manuscript definitely says "Gergorii" here. However, that may be a mistake since we are in April and the feast day of St. Gregory is September 3rd. The feast of St. George is April 23rd, so this change in the MF was probably intentional.
- ↑ recenter] recens MF [p. 633]
- ↑ cuique] unicuique MF
- ↑ secundum] iuxta MF
- ↑ cuilibet operi facto] cuiuslibet operis facti MF