Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/352"
| Page status | Page status | ||
| - | + | Proofread | |
Latest revision as of 12:24, 18 June 2026
f. 168v
Missa die Sabbati Sancti.
sacrificium ? Missae, quam die Sab[b]ati sequentis eram dicturus, quo possem a Deo impetrare gratiam alicuius bonae constructionis,
et[1]
reaedificationis mei ipsius, idque per meritum
Iesu Christi[2]
quo factum est ut destrueretur templum illud suum sanctum, destructum, inquam, ita, ut totus sanguis effusus sit, et per
me[3]
remanserit in una parte, corpus in alia parte, et anima in alia usque ad resurrectionem.
Hic coepi desiderare, spirituali quadam devotione et consideratione, ut fiam devotior eius orationis, qua oratur: Anima Christi santifica me, Corpus Christi salva me, sanguis Christi inebria me, aqua lateris Christi lava me.
Maxime vero tactus sum
in[4]
singulari quadam
devotione[5]
circa beatitudinem ac virtutem animae Christi abstractae a corpore et divinitate[6]
unitae
_______________
- ↑ et] atque MF
- ↑ Iesu Christi] Christi Iesu MF
- ↑ me] se MF
- ↑ in] om. MF [p. 626]
- ↑ devotione] cognitione MF. An interesting substitution -- replaces "a particular piety/devotion/zeal" with "a particular knowledge/perception/idea."
- ↑ divinitate] divinitati MF. divinitati is dative and therefore can't be included in the prepositional phrase beginning with a corpore. This seems like a mistake.