Difference between revisions of "Page:AKC 1656 04 01 561-040.pdf/1"

From GATE

(2 intermediate revisions by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:

Reverendo in Christo Pater

Reverendo in Christo Pater

Pax Christi

Pax Christi

Ternas à Reverenda Vestra intra octiduum accepi litteras, quae mirum in modum me

Ternas à Reverentia Vestra intra octiduum accepi litteras, quae mirum in modum me

recrearunt, et propter argumentum earum, et quòd indices sunt memoriae

meae. Gaudeo vehementer, [[Name::Cristina di Svezia|Reginam Sveciae]] tandem visitasse [[Name::Kircherian Museum|Museum]]

Reverendae Vestrae, magis verò laetor quòd vice altera reverti spoponderit o augurorq.

Reverentiae Vestrae, magis verò laetor quòd vice altera reverti spoponderit o augurorque

reversuram et tertia quartaq. vice; si quidem [[Semantic content::Curiositas|curiositatem]] suam

reversuram et tertia quartaque vice; si quidem [[Semantic content::Curiositas|curiositatem]] suam

laudabilem satiare, et rerum omnium causas ac rationes à Reverenda Vestra ex

laudabilem satiare, et rerum omnium causas ac rationes à Reverentia Vestra ex

quirere atq. intelligere cogitat. O si mihi vel semel vel id ipsum perlustrare

quirere atque intelligere cogitat. O si mihi vel semel vel id ipsum perlustrare

liceret! Scit enixe Reverenda Vestra quantopere ijs rebus delecter, quas, ingenium

liceret! Scit enixe Reverentia Vestra quantopere ijs rebus delecter, quas, ingenium

et artificium Reverendae Vestrae commendat. Felicem P. [[Name::Valentino Pistorio|Valentinum]], Reverendae Vestrae socium

et artificium Reverentiae Vestrae commendat. Felicem Patrem [[Name::Valentino Pistorio|Valentinum]], Reverentiae Vestrae socium

dignissimum, qui tam dignam ante oculos habet commentandi materiam,

meo quidem ingenio inferiorem, ipsius verò prorsu. aequalem.

meo quidem ingenio inferiorem, ipsius verò prorsus aequalem.

Doleo tamen meam sortem, quòd nec ab ipso, nec à Reverenda Vestra secretarum artium

Doleo tamen meam sortem, quòd nec ab ipso, nec à Reverentia Vestra secretarum artium

ibidem magnae copiae contentarum particeps fortassis futurus

sim, ob utriusq. occupationes varias. Si tamen aliquid adhuc valeo apud

sim, ob utriusque occupationes varias. Si tamen aliquid adhuc valeo apud

Reverendam Vestram rogo obtestorq., efficiat ut nè prorsus ieiunius maneam. Suppeditabunt

Reverentiam Vestram rogo obtestorque, efficiat ut nè prorsus ieiunius maneam. Suppeditabunt

ea pulcherrimam, nullus dubito, materiam pro [[Work::Magia universalis naturae et artis|Magia<lb/>

mea Universali Naturae et Artis]], quam post festae Natalitiae componere

Line 24: Line 24:

tractabuntur Optica, in secunda Acustica, in reliquis cetera

omnia quae ad illa reduci non possunt. Sic enim exsistimo insistere

me quàm optimè vestigijs Reverendae Vestrae. Sed de hac re alias plura. Interim Reverenda Vestra

me quàm optimè vestigijs Reverentiae Vestrae. Sed de hac re alias plura. Interim Reverentia Vestra

non omittat promovere conatus meos, et per se, et per alios.

Uterq. liber meus, [[Work::Pantometrum Kircherianum|Pantometrum]] inquam Kircherianum, et Mechanica

Uterque liber meus, [[Work::Pantometrum Kircherianum|Pantometrum]] inquam Kircherianum, et Mechanica

Hydraulico-pneumatica, ante futuras nundinas autumnales imprimentur,

et iam uterq. catalogo librorum Francofurtensium inscribitur

et iam uterque catalogo librorum Francofurtensium inscribitur

pro dictis nundinis. Figurae ferè omnes inciduntur aeri, et quidem

nitidissimè à Chalcographo Francofurtensi iam enim multae

fuerant mihi transmissae. Parvae aliquot, quas ligno incidi malui,

non sunt satis pulchrae, ob artificiis exiguam peritiam.

Libri Reverendae Vestrae quos misi ad tres Electores unà cum litteris meis, tandem

Libri Reverentiae Vestrae quos misi ad tres Electores unà cum litteris meis, tandem

aliquando, soluta Moeni glacie, traditi sunt eorum Factoribus seu Agentibus

Francofurti degentibus, et sine dubio iam ad ipsos Electores fuerint missi.

D. Iansonius iterum scribit mihi, quòd nihil contrahere mecum possit

Dominus Iansonius iterum scribit mihi, quòd nihil contrahere mecum possit

de [[Work::Oedipus Aegyptiacus|Oedipo]] emendo, nisi viderit suum exemplar. Addit, se expectare

quotidie Liburno exemplaria, quia scripsi Reverendae Vestrae ut eò mitteret. Dedita

quotidie Liburno exemplaria, quia scripsi Reverentiae Vestrae ut eò mitteret. Dedita

opera ex duobus exemplaribus quae habui à R.<hi rend="superscript">imo</hi> Ratisponensi, asservaveram

opera ex duobus exemplaribus quae habui à Reverendissimo Ratisponensi, asservaveram

unum ut [[Place::Amsterdam|Amsterodamam]] mitterem, sed quia Moenus fuit

tam citò et tam diu glacie conscrictus, id efficere non potui. Tradidi

Line 45: Line 45:

secum deferat, et ibidem omnibus Bibliopolis ostendat. Dictus noster

Bibliopola, amicus meus maximus, fidelissimam operam navaret

mihi, si Reverenda Vestram multa exemplaria ad me mitteret.

mihi, si Reverentia Vestram multa exemplaria ad me mitteret.

Ago gratias Reverendae Vestrae de iudicio suo circa Experimentum de vacuo ad me

Ago gratias Reverentiae Vestrae de iudicio suo circa Experimentum de vacuo ad me

misso. Perlegam id suo tempore; Emin.<hi rend="superscript">o</hi> nostro, qui saepissime de suo illo

misso. Perlegam id suo tempore; Eminentissimo nostro, qui saepissime de suo illo

putato vacuo mecum et cum Pater [[Name::Melchior Cornäus|Cornaeo]] agit, persuasus à Pater [[Name::Anton Maria Schyrleus of Rheita|Reyta]] esse ibi

revera vacuum. Hisce S.<hi rend="superscript">simis</hi> Reverendae Vestrae sacrificijs me commendo.

revera vacuum. Hisce Sanctissimis Reverentiae Vestrae sacrificijs me commendo.

Herbipoli 1. Aprilis 1656.

Herbipoli 1. Aprilis 1656.

Reverendae Vestrae

Reverentiae Vestrae

Servus in Christo

Servus in Christo

Casparus Schott.

Casparus Schott.

Latest revision as of 11:35, 20 November 2025

This page has been proofread

Reverendo in Christo Pater

Pax Christi
Ternas à Reverentia Vestra intra octiduum accepi litteras, quae mirum in modum me
recrearunt, et propter argumentum earum, et quòd indices sunt memoriae
meae. Gaudeo vehementer, Reginam Sveciae tandem visitasse Museum
Reverentiae Vestrae, magis verò laetor quòd vice altera reverti spoponderit o augurorque
reversuram et tertia quartaque vice; si quidem curiositatem suam
laudabilem satiare, et rerum omnium causas ac rationes à Reverentia Vestra ex
quirere atque intelligere cogitat. O si mihi vel semel vel id ipsum perlustrare
liceret! Scit enixe Reverentia Vestra quantopere ijs rebus delecter, quas, ingenium
et artificium Reverentiae Vestrae commendat. Felicem Patrem Valentinum, Reverentiae Vestrae socium
dignissimum, qui tam dignam ante oculos habet commentandi materiam,
meo quidem ingenio inferiorem, ipsius verò prorsus aequalem.
Doleo tamen meam sortem, quòd nec ab ipso, nec à Reverentia Vestra secretarum artium
ibidem magnae copiae contentarum particeps fortassis futurus
sim, ob utriusque occupationes varias. Si tamen aliquid adhuc valeo apud
Reverentiam Vestram rogo obtestorque, efficiat ut nè prorsus ieiunius maneam. Suppeditabunt
ea pulcherrimam, nullus dubito, materiam pro Magia
mea Universali Naturae et Artis
, quam post festae Natalitiae componere
coegi, et iam in fine quarti Libri versor, nempe in Magia Parastatica.
Facio quantum possem in tanta temporis et loci angustia.
Dividam eam in tres quatuorve vel tomos, vel partes, in quarum prima,
praemissis Prolegomenis ad Magiam Naturalem Universalem pertinentibus,
tractabuntur Optica, in secunda Acustica, in reliquis cetera
omnia quae ad illa reduci non possunt. Sic enim exsistimo insistere
me quàm optimè vestigijs Reverentiae Vestrae. Sed de hac re alias plura. Interim Reverentia Vestra
non omittat promovere conatus meos, et per se, et per alios.
Uterque liber meus, Pantometrum inquam Kircherianum, et Mechanica
Hydraulico-pneumatica, ante futuras nundinas autumnales imprimentur,
et iam uterque catalogo librorum Francofurtensium inscribitur
pro dictis nundinis. Figurae ferè omnes inciduntur aeri, et quidem
nitidissimè à Chalcographo Francofurtensi iam enim multae
fuerant mihi transmissae. Parvae aliquot, quas ligno incidi malui,
non sunt satis pulchrae, ob artificiis exiguam peritiam.
Libri Reverentiae Vestrae quos misi ad tres Electores unà cum litteris meis, tandem
aliquando, soluta Moeni glacie, traditi sunt eorum Factoribus seu Agentibus
Francofurti degentibus, et sine dubio iam ad ipsos Electores fuerint missi.
Dominus Iansonius iterum scribit mihi, quòd nihil contrahere mecum possit
de Oedipo emendo, nisi viderit suum exemplar. Addit, se expectare
quotidie Liburno exemplaria, quia scripsi Reverentiae Vestrae ut eò mitteret. Dedita
opera ex duobus exemplaribus quae habui à Reverendissimo Ratisponensi, asservaveram
unum ut Amsterodamam mitterem, sed quia Moenus fuit
tam citò et tam diu glacie conscrictus, id efficere non potui. Tradidi
illud cuidam nostrati Bibliopolae, ut ad praesentes nundinas Francofurtenses
secum deferat, et ibidem omnibus Bibliopolis ostendat. Dictus noster
Bibliopola, amicus meus maximus, fidelissimam operam navaret
mihi, si Reverentia Vestram multa exemplaria ad me mitteret.
Ago gratias Reverentiae Vestrae de iudicio suo circa Experimentum de vacuo ad me
misso. Perlegam id suo tempore; Eminentissimo nostro, qui saepissime de suo illo
putato vacuo mecum et cum Pater Cornaeo agit, persuasus à Pater Reyta esse ibi
revera vacuum. Hisce Sanctissimis Reverentiae Vestrae sacrificijs me commendo.
Herbipoli 1. Aprilis 1656.
Reverentiae Vestrae
Servus in Christo
Casparus Schott.

---page break---