Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/402"

From GATE
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 17: Line 17:
 
vellem<ref group="text-notes">vellem] velim <i>MF</i></ref>  
 
vellem<ref group="text-notes">vellem] velim <i>MF</i></ref>  
 
quaerere, ut augeatur talis gratia ad dicendas quascumque orationes meas vocales, aut mentales difficilis  
 
quaerere, ut augeatur talis gratia ad dicendas quascumque orationes meas vocales, aut mentales difficilis  
enim<ref group="text-notes">enim] non nihil <i>MF</i></ref>  
+
enim<ref group="text-notes">enim] nonnihil <i>MF</i></ref>  
 
videbatur  
 
videbatur  
 
aliquantulum<ref group="text-notes">aliquantulum] <i>om.</i> <i>MF</i></ref>
 
aliquantulum<ref group="text-notes">aliquantulum] <i>om.</i> <i>MF</i></ref>

Latest revision as of 10:32, 23 June 2026

This page has been proofread



f. 193v



unquam[1] fueram expertus tam evidenter, licet frequenter mihi datum fuerit desiderium illam habendi, ipsa autem erat in hoc quod Mens elevata ad conspectum Dei. mens mea firmius et stabilius solito elevaretur ad conspectum Dei qui est in Coelis. Alias ego sensi saepe[2] maiorem devotionem circa intelligentiam verborum, aut in aliquo spiritu qui animam meam vel compungeret, vel quocumque modo devotam faceret. Hic ego vero fuit elevatio apicis mentalis in qua[3] dabatur apprehendere praesentiam Dei prout ipse habitat in templo suo Coelesti, et sic coepi hic desiderare, et animo revoluere[4], quid[5] posthac vellem[6] quaerere, ut augeatur talis gratia ad dicendas quascumque orationes meas vocales, aut mentales difficilis enim[7] videbatur aliquantulum[8] talis mentis tensio ad ipsum Deum sed spes bona erat quod gratia confortatura esset mentem meam. Faciliusque[9] quoque videbatur posse tempore orationis figi mentem vel in Christum crucifixum quasi esset coram me, vel in Virginem Matrem, aut etiam in[10]

_______________

  1. unquam] nunquam MF
  2. sensi saepe] saepe sensi MF
  3. qua] quo MF
  4. revoluere] proponere MF
  5. quid] quod MF
  6. vellem] velim MF
  7. enim] nonnihil MF
  8. aliquantulum] om. MF
  9. Faciliusque] Facilius MF
  10. in] om. MF [p. 648]