Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/454"

From GATE
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 11: Line 11:
 
animos in terrorem commovere solent, et pestilentiae; longe autem amplius, et fortius concutiunt mortales illa, quae sunt magis communia,  
 
animos in terrorem commovere solent, et pestilentiae; longe autem amplius, et fortius concutiunt mortales illa, quae sunt magis communia,  
 
et<ref group="text-notes">et] ut <i>MF</i></ref>  
 
et<ref group="text-notes">et] ut <i>MF</i></ref>  
praessura illa gentium, et sonitus fluctuum totaliter confusi Maris, et terrores Coelestes, si sentirentur. Quia igitur haec omnia terribilia sunt illis omnibus, qui  
+
praessura<ref group="text-notes">praessura] pressura <i>MF</i></ref> illa gentium, et sonitus fluctuum totaliter confusi Maris, et terrores Coelestes, si sentirentur. Quia igitur haec omnia terribilia sunt illis omnibus, qui  
 
habent corda<ref group="text-notes">habent corda] corda habent <i>MF</i></ref>  
 
habent corda<ref group="text-notes">habent corda] corda habent <i>MF</i></ref>  
 
aperta, et minime curis vitae huius, aut crapula,  
 
aperta, et minime curis vitae huius, aut crapula,  

Latest revision as of 12:18, 25 June 2026

This page has been proofread



f. 219v



magnopere concutit corda, et durissima fames quoque cum grassatur usque ad totius alicuius[1] magni populi desolationem, magnas in animis omnium illorum faciens[2] commotiones; sic terremotus[3] animos in terrorem commovere solent, et pestilentiae; longe autem amplius, et fortius concutiunt mortales illa, quae sunt magis communia, et[4] praessura[5] illa gentium, et sonitus fluctuum totaliter confusi Maris, et terrores Coelestes, si sentirentur. Quia igitur haec omnia terribilia sunt illis omnibus, qui habent corda[6] aperta, et minime curis vitae huius, aut crapula, aut[7] ebrietate gravata. Valde vigilantes esse oportet homines circa ultimum diem Christi Domini. Hinc fit ut valde vigilantes, ac sollicitos oporteat esse homines circa[8] ultimum diem Christi domini Nostri, quem tam multae tribulationes praecurrunt, et sunt praeparatoriae ipsius. Hic venerunt in mentem verba illa, quae sunt apud Lucam cap. xxi: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae fu=

_______________

  1. totius alicuius] alicuius totius unius MF
  2. faciens] facit MF
  3. terremotus] terrae motus MF
  4. et] ut MF
  5. praessura] pressura MF
  6. habent corda] corda habent MF
  7. aut] vel MF
  8. circa] add. ipsum MF