Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/115"
(One intermediate revision by one other user not shown) | |||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 32: | Line 32: | ||
Deo Virginitatem devouerat, jacturam facere. Nam uti <lb/> | Deo Virginitatem devouerat, jacturam facere. Nam uti <lb/> | ||
recete Albertus in paradiso anime dicit: Qui castitatem ferventer <lb/> | recete Albertus in paradiso anime dicit: Qui castitatem ferventer <lb/> | ||
− | |||
− | |||
− | |||
− |
Latest revision as of 14:09, 17 December 2024
Matris consortium aspiranti, observandae sunt, ut nimirum
castus sit purusque mente, corpore, verbo, et
opere. Primum assequetur, si per frequens piae mentis
exercitium ad eam qua precibus, qua corporis afflictionibus
obtinendam recurrit, utpote quae sola per filii sui
merita eam nobis quam benignissime et abundantissime
praestare poterit; siquidem tanto ad suis devotis clientulis
succurrendum, proniorem, proclivioremque se sentit
pia Mater, quanto in iis maius studium, et ad id, quod
quaerunt, obtinendum, maior cura, et sollicitudo viguerit.
Ante omnia vero filiali quadam fiducia ad eam
recurrant, quo poterunt, amoris affectu, hanc adeo beneplacitam
filio, Matrique Virtutem in utroque imitaturi;
quod ut commodius, exactiusque fiat, certis
diebus praecipue die Sabbati intemeratam, et ab omni
labe peccati originalis purissimam conceptionem excolant,
et juxta eam, animam suam, quoad homini peccatis
sub- in hac mortali vita licet, disponant, filiali
affectu eam deprecantes, ut per summam a Deo suae
Matri, et nulli alteri concessam praerogativam, qua nulla
ei major a Deo praestari potuit, nonnullis in Te guttulis
derivatis, ad hanc omni studio imitandam, apti fiant
et idonei, utpote qua sola Deo, Matrique proximus ob
puritatis et continentiae integritatem similis efficiatur,
Memorent saepius summam hujus virtutis in Virgine
praestantiam; dum enim Dei maternitas ei ad
Angelo nunciaretur, ob insolitum nuncium turbata
respondit, et quomodo istud fiet cum virum non cognosco?
quasi consultius fore judicarit, Matris Dei dignitate
Supereminentissima carere, quam voti, quo suam
Deo Virginitatem devouerat, jacturam facere. Nam uti
recete Albertus in paradiso anime dicit: Qui castitatem ferventer