Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/64"
(One intermediate revision by one other user not shown) | |||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
+ | [[Category:APUG 1053 pages]] | ||
si quemlibet hominem te ipsum esse existimaveris. Dicta<lb/> | si quemlibet hominem te ipsum esse existimaveris. Dicta<lb/> | ||
et facta eorum, qui tibi commissi non sunt, ne discutias, ne<lb/> | et facta eorum, qui tibi commissi non sunt, ne discutias, ne<lb/> | ||
Line 31: | Line 32: | ||
evagationes mentis comprime, inutiles rerum imagines<lb/> | evagationes mentis comprime, inutiles rerum imagines<lb/> | ||
apud te permanere non sinas, in omni tumultu ita te geras,<lb/> | apud te permanere non sinas, in omni tumultu ita te geras,<lb/> | ||
− | ut | + | ut ab eo liber existas, unitate spiritus semper servata.<lb/> |
Latest revision as of 10:04, 1 August 2024
si quemlibet hominem te ipsum esse existimaveris. Dicta
et facta eorum, qui tibi commissi non sunt, ne discutias, ne
iudices: sed omnia Deo commendans, te intra te ipsum recipito,
et omnium te indignissimum reputa, et talis haberi
exopta.
Documentum VII. Elige potius latere, quam eminere, subesse,
quam praeesse. Non pudeat te externae humilitatis, quod
nihil sis, assidue meditare; inde enim tota hominis salus
omnium consensu pendet; Viri namque sanctissimi illud
asserunt certissime, absque assiduo, et severo sese abnegandi
et mortificandi studio, neminem in via Christi posse
proficere; vera enim resignatio cum profunda humilitate
coniuncta, compendiosissima ad Deum via est. Nil gratius
Deo est resignatione propriae voluntatis etiam in rebus
minimis: verbi gratia, si duo simul incedentes inventum
florem decerpere vellent, alter vero eorum propter Dominum
illum intactum dimitteret, non parum meriti inde
sibi conciliaret, quamvis alter, qui simpliciter decerpet,
nil in eo opere deliquisset. Sic ergo Athleta Christi frequenter
dicat intra se Deo: Domine, propter tui amorem nolo
haec videre, audire, aut gustare, etiamsi in his actionibus
nil esset criminis; et licet homini nil charius sit ipsa arbitrii
libertate, ac ideo integra sui ipsius abnegatio initio
difficilis sit, et molesta, ubi quis in ea viriliter perstiterit,
ipsius Dei dono facilis, ac gratissima redditur.
Documentum VIII. Hanc facillimam sui ipsius mortificandi
artem cito perdiscit, qui omnia, quae in Mundo sunt,
non magis ad se pertinere existimat, quam si revera mortuus Colos. 3.
esset, versans animo assidue dictum illud Apostoli:
Mortui enim estis etc. Hac ergo tui oblivione praemunitus,
evagationes mentis comprime, inutiles rerum imagines
apud te permanere non sinas, in omni tumultu ita te geras,
ut ab eo liber existas, unitate spiritus semper servata.