Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/471"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 10: Line 10:
  
 
Die quarta mensis Martii, licentiatus  
 
Die quarta mensis Martii, licentiatus  
H.<ref group="text-notes">H.] Araoz <i>MF</i></ref>  
+
H.<ref group="text-notes">H.] Araoz <i>MF</I> [p. 681]</ref>  
 
et ego obtenta tandem licentia a rege  
 
et ego obtenta tandem licentia a rege  
 
Portugalli<ref group="text-notes">Portugalli] Portugalli[ae] <i>MF</i></ref>  
 
Portugalli<ref group="text-notes">Portugalli] Portugalli[ae] <i>MF</i></ref>  

Latest revision as of 10:00, 4 October 2022

This page has not been proofread



f. 228r



pro quibus usque ad perfectum implendis, quotidie petendae sunt ex Deo, et Sanctis eius gratiae, propter quod et ego huc traxi omnes eas gratias, quas ego in letanijs meis soleo petere[1], ad idem[a] applicans Missam diei, qui secutus est dictam feriam quartam.

Die quarta mensis Martii, licentiatus H.[2] et ego obtenta tandem licentia a rege Portugalli[3] recessimus ex Ebora, et in die Sancti Gregorij Saluanticam[4] peruenimus. Die autem 18[5], qua scilicet celebratur festum diui Gabrielis intrauimus Vallesoletum, et sic factum est Deo dante, et ducente, ut impleretur illa obedientia, qua praeceptum mihi[6] fuerat, ut ex[b] Collonia abirem usque ad Portugalliam propter[7] Regem, et[8] inde transirem[9] Vallesoletum. Sit Benedictus Deus, qui uiam tantae perigrinationis semper, et ubique felicem fecit.

Pridie Sancti Benedicti Abbatis sub nocte[10] antequam irem cubitum, mihi data est lacrimosa deuotio, in qua me Deo, Beatissimaeque[11] Virgini, omnibus Sanctorum ordinibus precari quietam noctem commendaui, mihique ex ipsis foelicem
_______________

  1. idem] iddem cod.
  2. ex] add. supra lin.

_______________

  1. soleo petere] petere soleo MF
  2. H.] Araoz MF [p. 681]
  3. Portugalli] Portugalli[ae] MF
  4. Saluanticam] Salamanticam MF
  5. 18] decima octaua MF
  6. praeceptum mihi] mihi praeceptum MF
  7. propter] per MF
  8. et] om. MF
  9. transirem] transmittendus MF
  10. nocte] noctem MF
  11. Beatissimaeque] beatae MF