Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/421"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 14: Line 14:
 
cum<ref group="text-notes">cum] a <i>MF</i></ref>
 
cum<ref group="text-notes">cum] a <i>MF</i></ref>
 
Patre, etc.,
 
Patre, etc.,
eorum<ref group="text-notes">eorum] haec <i>MF</i></ref>
+
eorum<ref group="text-notes">eorum] haec <i>MF</I> [p. 657]</ref>
 
inquam,  
 
inquam,  
 
officium est<ref group="text-notes">officium est] <i>om.</i> <i>MF</i></ref>,
 
officium est<ref group="text-notes">officium est] <i>om.</i> <i>MF</i></ref>,

Latest revision as of 20:23, 3 October 2022

This page has not been proofread



f. 203r



multa enim bona operata sunt[1] uerba[2] eius, quae[3] non fuerunt admissa ad aliquas aures mentales neque[4] fortasse corporales, multo adhuc plura fuerunt quidem audita, sed non intellecta, adhuc uero plura, quae fuerunt intellecta, sed non percepta ex visceribus cordis, sed adhuc alia multa fuerunt percepta sensu cordis, quae non exequuta sunt per opus. Officium autem apostolorum, et discipulorum Christi, et ipsorum sequacium est, ut quidquid est Christi, et quidquid est ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et ipsius, et ad ipsum pertinens, et pro ipsius gloria ordinatum cum[5] Patre, etc., eorum[6] inquam, officium est[7], ut[8] diligentissime quaerant, cogitent, sentiant, imitentur, magnificent, dilatent etc., et[9] inde fiat ut[10] prodantur[11] ea, quae pro salute nostra facta sunt, etc.[12]

In die commemorationis sancti Pauli ego inueni quendam bonum intellectum ad sentiendum quo pacto turpitudo animi[13] offendit oculos sui Creatoris, fator[14] vero ipsius offendit olfatum, amaritudo gustum

_______________

  1. multa ... sunt] postquam tam bonum opus operata fuerint MF
  2. uerba] Multa verba MF
  3. quae] sed MF
  4. neque] add. etiam MF
  5. cum] a MF
  6. eorum] haec MF [p. 657]
  7. officium est] om. MF
  8. ut] add. ipsi MF
  9. et] vt MF
  10. ut] ne MF
  11. prodantur] perdantur MF
  12. etc.] om. MF
  13. animi] animae MF
  14. fator] fetor MF