Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/167"
(→Not proofread: Created page with " De S. Ludgero – 812 <br> Sanctus Ludgerus primus episcopus Monasteriensis vixit tempore Caroli Mag- ni imperatoris de quo illud insigne narratur quod cum ab imperatore vo...") |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
+ | <div style="text-align:justify"> | ||
Revision as of 21:26, 1 June 2020
De S. Ludgero – 812
Sanctus Ludgerus primus episcopus Monasteriensis vixit tempore Caroli Mag- ni imperatoris de quo illud insigne narratur quod cum ab imperatore vocatus semel atque iterum ire recusasset, quod in Dei laudibus recitandis occupa- tus esset; & ipse apud imperatorem se purgauit, quod maiori domino obse- quium tunc praestaret & a pio & religioso imperatore mirifice inde laudatus fuit. Scripsit post sanctum Marcellinum, epistolam egregiam de vita & mira- culis sancti Suiberti, quae extat apud Surium die primo Martii. Dicitur etiam scripsisse res gestas sancti Bonifacii episcopi & martyris atque apostoli Ger- maniae.
De Aponio – 812
Aponius vir doctus scripsit in Cantica canticorum Salomonis, quod opus extat in bibliotheca sanctorum Patrum tomo 1 edit. 2 & floruisse dicitur anno Domini 812.
De Paschasio Ratberto – 820
Paschasius Ratbertus Corbeiensis floruit tempore Paschalis papae primi & Lu- douici imperatoris. Scripsit insignem librum de corpore & sanguine Domini, qui extat in bibliotheca sanctorum patrum tomo 6 edit. 2 Scripsit etiam vitam S. Adhelardi abbatis, quae est apud Surium die 2 Ianuarii. Scripsit quoque in Threnos Hieremiae librum, qui editus est Coloniae anno 1532. Hic auctor primus fuit qui serio & copiose scripsit de veritate corporis & sanguinis domini, in eucharistia, contra Bertramum presbyterm, qui fuit ex primis qui eam in dubium reuocantur.
De Claudio Scoto – 824
Claudius Scotus vixit tempore Ludouici Pii imperatoris, cuius expeditionis in Northmannos meminit praefatione Commentarii in Marthaeum. Contigit au- tem ea expeditio anno secundo Ludouici, qui fuit annus Dom. 815. Fertur hic auctor scripsisse non solum in Mahaeum, sed etiam in Genesim, Exodum Leuiticum, Numeros, Deuteronomium, Iosue, lib. Iudicum & Ruth; an autem haec extent, ignorare me fateor.