Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/137"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with " de castitate & epistola de malis doctoribus; quae tria volumina falso adscribun- tur Sixto pontifici, cum sint plena erroribus Pelagianorum. Sixtus enim, cum adhuc presbyter...")
(No difference)

Revision as of 14:07, 30 May 2020

This page has not been proofread



de castitate & epistola de malis doctoribus; quae tria volumina falso adscribun- tur Sixto pontifici, cum sint plena erroribus Pelagianorum. Sixtus enim, cum adhuc presbyter esset, primus damnauit Pelagium, unde est epistola 105 Au- gustini ad Sixtum; ac deinde magno zelo Pelagianos insecurus est, ut testatur Prosper.


De Isidoro Pelusiota – (442)

Isidorus Pelusiota monachus doctissimus floruit tempore Theodosii iunioris, ad quem extat eius epistola apud Card. Baronium tomo quinto Annalium ad annum Dom. 421. Scripsit epistolas plurimas, quas Graece & Latine impressas habes Parisiis opera Billii anno 1585.


De S. Petro Chrysologo – (440)

Sanctus Petrus Chrysologus episcopus Rauennas a Sixto III papa episcopus creatus scripsit homilias 122 breues, sed disertas. Scripsit etiam insignem epis- tolam ad Eutychetem haeresiarcham, exhortans illum ad obedientiam sancto Leoni praestandam in materia fidei potissimum. »Hortamur, inquit, te, ut iis, quae a beatissimo papa Romanae ciiuitatis scripta sunt, obedienter a􏰁endas; quoniam B. Petrus, qui in propria sede viuit & praesidet, praestat quaeren- tibus fidei veritatem«. Habetur alia epistola, inter epistolas quae praecedunt Chalcedonense concilium.


De sancto Leone papa – (440)

Sanctus Leo primus papa, iure magnus appellatus, sedit in apostolica sede tempore Theodosii iunioris, Martiani & Leoni impp. ab anno Dom. 440 usque ad 461 scripsit homilias eloquentissimas de praecipuis solemnitatibus Domi- ni & sanctorum, necnon epistolas ad diuersos de rebus grauissimis numero nonaginta octo. Ex quibus illa ad Flauianum, quae incipit: »Lectis dilectionis tuae literis«; magna veneratione recepta fuit in synodo Chalcedonensi Arct. 4 ab omnibus & singulis Patribus & Gelasius papa in decreto de libris docto- rum, dicit anathema iis, qui epistolam hanc sancti Leonis integram & usque ad unum iota non recipiunt.
Tribui solet sancto Leoni liber de conflictu virtutum & vitiorum. Sed (ut supra in Augustino diximus) S. Leonis is liber esse non potest, cum in eo fiat mentio regulae S. Benedicti.