Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/138

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 120



[147.] De sancto Nilo – 441

Sanctus Nilus, Constantinopolitanus monachus, S. Ioannis Chrysostomi discipulus, vixit tempore Theodosii iunioris, & multa scripsit de institutione monachorum, ut refert Nicephorus libro Historiae 14, cap. 53. Nunc extant in Bibliotheca SS. Patrum tomo quinto edit. 2 Capita paraenetica, item asceticus; item aduersus vitia, item De oratione centum quadraginta octo capita. Extat etiam separatim liber S. Nili de christiana philosophia, quo nomine Monasticem significat. Citantur etiam epistolae Nili in septima synodo, Act. 4. Sed loci quidam ab haereticis deprauati esse dicuntur.


[148.] De sancto Simeone Stilita – 457

Sanctus Simeon, cognomento Stilita, quia stetit in columna annis 81, floruit tempore S. Leonis papae & Leonis imperatoris. Scripsit librum De morte assidue cogitanda, qui exat in Bibliotheca sanctorum Patrum secundae editionis tomo secundo. Idem scripsit epistolas pro concilio Chalcedonensi, quae an extent, ignoro, sed earum meminit Card. Baronius tomo quinto Annalium ad annum Domini 458. Fuit etiam alius Simeon Stilita iunior, tempore Iustiniani imperatoris, cuius una epistola recitatur actione quinta concilii Nicaeni secundi, de quo vide Euagrium libro 6 Historiae cap. 22.


[149.] De Hilario Arelatensi – 458

Hilarius Arelatensis episcopus vixit tempore S. Leonis papae ad quem scripsit heroico carmine Historia Geneseos usque ad septimum caput. Scripsisse dicitur praeterea epistolam unam ad sanctum Augustinum de praedestinatione, cuius occasione sanctus Augustinus scripsit libros De praedestinatione sanctorum & de bono perseuerantiae.
Sed ea epistola non videtur esse huius Hilarii, sed alicuius alterius, nam sanctus Prosper in epistola quam scripsit cum Hilario ad sanctum Augustinum de eadem re, dicit, Hilarium Arelatensem tunc fuisse episcopum, & tamen iste Hilarius, qui scribit ad Augustinum, significat, se tunc fuisse laicum, quod etiam confirmatur ex primo capite libri De praedestinatione sanctorum, ubi Augustinus vocat filios Prosperum & Hilarium, quod certe non faceret si hic Hilarius episcopus Arelatensis fuisset.
Scripset denique Vitam S. Honorati decessoris sui & aliqua alia breuia