Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/257"
Visconti07 (talk | contribs) |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
(One intermediate revision by one other user not shown) | |||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 16:04, 6 May 2020
Hoc autem Aegyptiacum monumentum esse, praeter hieroglyphica ei adiuncta, in eo quoque Canopi Ignis victoris repraesentata historia satis demonstrat. Quae, teste Suida, et Ruffino, ita sese habet. Olim ut fama fert, Chaldaei suum Deum, qui est ignis, magnificis verbis extollentes, passim circumferebant, ut cum omnibus Provinciarum Diis compararetur, et ut ille, qui caeteros vicisset, ab omnibus iudicaretur Deus. Caeterarum autem Provinciarum et nationum Dii, quod ex aere, vel argento, ligno, aut lapide, vel alia huiusmodi materia confecti, et in templo, locisque sacris essent collocati, et huiusmodi materia facile ab igne consumeretur, necesse erat, ut ubique ignis semper vinceret; hoc audito Canopi Sacerdos, quoddam huiusmodi callidum consilium iniit; in variis Aegypti partibus fictiles