Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/256

From GATE
There was a problem when proofreading this page


ex sequentibus patebit. Sunt in domo Petri à Valle, quem supra laudavimus duae mumiae, hoc est corpora humana ab immemorabili tempore varia unguentorum aromatum commistione condita, mumi à Persis dicta. Has ipse propria manu, dum Aegyptum lustraret, è Pyramidum ruinis eruta Romam secum advexit in unius horum masculi videlicet involucro caeteris hyeroglyphicis symbolis commistam quoqe videmus hanc clarissimè expressam vocem Coptam , quam idem significare, ac prosperetur, et dictionarum nostrum Coptum docet, et inscriptione c. 7 allegata, ubi idem vocabulum occurrit, patet. Characteres quoque iis, quos suprà è tabula Bembina eruimus, praesertim U nequaquam dissimiles sunt. Uti manifestum unum cum altero comparanti fiet, ubi et illud nota. Ὑpsilon Coptum olim omninò simile fuisse U latino, cuius et pronunciaptionem affectat. Praetereà in variarum antiquitatum officina Petri Stephanoni Civis Romani Aegyptiacum numisma est, in cuius utraque superficie characteres varii incisi conspiciuntur; qui quidem alii non sunt quàm Aegyptii, atque ex eorum, quos paulò ante produximus, numero. Figura numismatis impressa unà cum characteribus sequitur.

This page contains the following annotations: