Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/272"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(One intermediate revision by one other user not shown)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Problematic
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 11:49, 6 May 2020

There was a problem when proofreading this page


tione protrudit, ipse interim aversus Orbem spectat, quasi de industria det operam, ut ipsius coeli exemplar intuendo imaginem eius exprimere conetur. Quid vero illud, quod inter trudendumn a Subsolano in Africum fertur, quasi astrorum cursui fieri obviam contendat, qui quide proprio motu ab Africo in Subsolanum est? Plinius l. c. I n. Scarabaeus[1], inquit qui pilulas voluit; propter hunc Egypti magna pars Scarabaeos inter numina colit, curiosa Aptonis interpretatione, colligit Solis operum similitudinem huic animali inesse ad excusandos gentis suae ritus

Certe in ea veneratione vile animal, nullo non tempore Aegyptiis fuisse comperio, ut per publicas semitas viasque incedentes, hoc unicum summa cura cavere viderentur, ne Numen illud simosum sibi fortem obvium [2]incauti pedibus obtererent; atque huc facit, quod in tract: arabico qui dialogus duorum peregrinorum inscribitur, de Persa et Aegyptio iter facientibus, ad propositu Scarabaei cultum haud iniucunde narratur. Persa enim dum Scarabaeum luteum orbem per semitam hinc inde voluntatem forte fortuna, calcasset; fertur calamitosum casum intuitus Aegyptius manibus in Coelum sublatis, omnia Numina, ab hoc se scelere immunem esse contestatus. Persa vero, quid hac insolita contestatione sibi velle, rogante, neque; tu, inquit Aegyptius

  1. Marginalia: 'Plinius'.
  2. Marginalia: 'Historia iucunda'.