Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/271

From GATE
There was a problem when proofreading this page


aut proprio iudicio freti, quicquam asseruisse videamur; ipsa incognitae disciplinae ratio postulare videtur, ut dictorum veritatem congruis Antiquorum probatorumque Scriptorum testimoniis authoritatibusque, ea qua in hoc molimine decet, fide comprobemus et stabiliamus. [1]

Primo itaque Scarabaei symbolo mundum significari apud veteres Aegyptios, praeter Eusebium Pamphilium, Manethomen, Hecataeumque apud Laertium, aliosque, clarissimis verbis Horapollo l. I. hierogl: hierogl: docet. [2] Unigenitum, inquit, aut ortum, aut patrem, aut mundum, et c. significantes, Scarabeum scribunt. Et paulo post mumdum vero significant per Scarabaeum, quod ad mundu figuram eius procreatio et faetus accedat. Nam certo anni tempore bubulum excrementum nactus, materiem eam[3] sibi suscipit elaborandam, quod primo statim pacis suae versu mordet Aristophanes [4] Poeta pro excremento ponir, utcunque primum ex eo pilulas conficit. Ut iam mundi ipsius formam initio imitetur, vel ut Clemens ait [5], id est, mox eas ab ortu occasum versus posticis impellens pedibus, non intermissa rota

  1. Marginalia: 'Scarabaeus mundum significat'.
  2. Marginalia: 'Horapollo'.
  3. Marginalia: 'Natura Scarabaei'.
  4. Marginalia: Aristophanes.
  5. Marginalia: Clemens Alex l. strom.
Scarabaeus mundum significat +, Horapollo +, Natura Scarabaei +, Aristophanes +  and Clemens Alex l. strom +