Difference between revisions of "Page:BLMM 1060 04.djvu/8"

From GATE
m (Move page script moved page Page:APUG 1060 IV 005.JPG to Page:BLMM 1060 04.djvu/8 without leaving a redirect)
(No difference)

Revision as of 14:17, 10 February 2020

This page has been proofread


merito exposui, dum dixi falsa legem Mahomettana
esse? enimuerò non solum falsam esse, sed etiam
totam ab omnibus vocari, et meram falsitatem posse;
clarissimè in hac mea oratione comprobabitur.
Ecce igitur, ut ad particularia descendamus;
dixit dæmonis socius Mahomettes, ut Mundo fraude
propinaret, propter sua merita Deu universæ
terræ legem Mahomettanam dedisse, quia erat
suavior alia tradita moisi, et à Christo Domino
delata, cum homines non possent iugum istius
primæ sufferre. Ò præclarum mendacium!
Dicit ulterius hic pessimus vir, neminem ad
æternam salutem pervenire posse, etiam si
quam perfectissimè antiquam legem tum Moisis,
tum Christi observaret. Cogitemus autem
aliquantulum quænam asperitas fuerit
antique legis, et quænam suavitas in ma-
homettana inveniatur. Ergo nè fuerunt

---page break---