Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/61"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
praecidam; sive quia non Florum, sed Myrrhae fasciculus mihi nunc est SERENISSIMUS CAROLUS; sive quia nimis caducum est et fragile flosculorum tributum, ubi debitum intervenit amoris aeterni; sive quia hoc asperrimo hyemis tempore ne suppetunt quidem flores, quibus Nazaraei huius Mausolaeum exornem; sive denique, quia inter lugubres et umbrosas Cupressos taedarumque fumos humilis florum turba videri vix potest. Et vero tot funebrium facularum ignes, inter obscuras fumi nebulas non satis emicantes, coeleste mihi thema suggerunt, quo SERENISSIMI CAROLI vitam et virtutes, a continuis poene adversitatum nebulis comitatas, aptissime vobis repraesentare posse videor, si de eodem illud Hebraei Sapientis enunciem, quod is de Simone Machabaeo inculpatae vitae Pontifice pronunciavit: ''Quasi Stella matutina in medio nebulae''.<ref>Ecclesiasticus 90. v.6.</ref> Huius ergo STELLAE SERENISSIMAE dum ego infelix Astronomus per innocentissimae vitae Zodiacum inconnivi obtutu cursum sequor, nihil errores, quibus in coelestibus pronum est labi, pertimesco: non quidem, quod ut in Medicis errores terra, sic in Astronomis coeli vastitas excuset; sed quia duce hac STELLA a coelo aberrare non possum. In quo coelesti argumento male rotundo oratori illud utilitatis enascitur, quod laborandum non erit de periodis, cui tot inter orbes licet excurrere: obscuritati veniam causabunt nebulae: acumina vero ecquis requirat alia quam pungentes doloris aculeos? Pigmenta | praecidam; sive quia non Florum, sed Myrrhae fasciculus mihi nunc est SERENISSIMUS CAROLUS; sive quia nimis caducum est et fragile flosculorum tributum, ubi debitum intervenit amoris aeterni; sive quia hoc asperrimo hyemis tempore ne suppetunt quidem flores, quibus Nazaraei huius Mausolaeum exornem; sive denique, quia inter lugubres et umbrosas Cupressos taedarumque fumos humilis florum turba videri vix potest. Et vero tot funebrium facularum ignes, inter obscuras fumi nebulas non satis emicantes, coeleste mihi thema suggerunt, quo SERENISSIMI CAROLI vitam et virtutes, a continuis poene adversitatum nebulis comitatas, aptissime vobis repraesentare posse videor, si de eodem illud Hebraei Sapientis enunciem, quod is de Simone Machabaeo inculpatae vitae Pontifice pronunciavit: ''Quasi Stella matutina in medio nebulae''.<ref>Ecclesiasticus 90. v.6.</ref> Huius ergo STELLAE SERENISSIMAE dum ego infelix Astronomus per innocentissimae vitae Zodiacum inconnivi obtutu cursum sequor, nihil errores, quibus in coelestibus pronum est labi, pertimesco: non quidem, quod ut in Medicis errores terra, sic in Astronomis coeli vastitas excuset; sed quia duce hac STELLA a coelo aberrare non possum. In quo coelesti argumento male rotundo oratori illud utilitatis enascitur, quod laborandum non erit de periodis, cui tot inter orbes licet excurrere: obscuritati veniam causabunt nebulae: acumina vero ecquis requirat alia quam pungentes doloris aculeos? Pigmenta | ||
+ | [[Category:AKC Works pages]] | ||
+ | [[Category:AKC Pages]] | ||
+ | [[Category:Organum mathematicum (1668)]] |
Revision as of 14:21, 22 January 2020
praecidam; sive quia non Florum, sed Myrrhae fasciculus mihi nunc est SERENISSIMUS CAROLUS; sive quia nimis caducum est et fragile flosculorum tributum, ubi debitum intervenit amoris aeterni; sive quia hoc asperrimo hyemis tempore ne suppetunt quidem flores, quibus Nazaraei huius Mausolaeum exornem; sive denique, quia inter lugubres et umbrosas Cupressos taedarumque fumos humilis florum turba videri vix potest. Et vero tot funebrium facularum ignes, inter obscuras fumi nebulas non satis emicantes, coeleste mihi thema suggerunt, quo SERENISSIMI CAROLI vitam et virtutes, a continuis poene adversitatum nebulis comitatas, aptissime vobis repraesentare posse videor, si de eodem illud Hebraei Sapientis enunciem, quod is de Simone Machabaeo inculpatae vitae Pontifice pronunciavit: Quasi Stella matutina in medio nebulae.[1] Huius ergo STELLAE SERENISSIMAE dum ego infelix Astronomus per innocentissimae vitae Zodiacum inconnivi obtutu cursum sequor, nihil errores, quibus in coelestibus pronum est labi, pertimesco: non quidem, quod ut in Medicis errores terra, sic in Astronomis coeli vastitas excuset; sed quia duce hac STELLA a coelo aberrare non possum. In quo coelesti argumento male rotundo oratori illud utilitatis enascitur, quod laborandum non erit de periodis, cui tot inter orbes licet excurrere: obscuritati veniam causabunt nebulae: acumina vero ecquis requirat alia quam pungentes doloris aculeos? Pigmenta
- ↑ Ecclesiasticus 90. v.6.