Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/60

From GATE
This page has not been proofread


nascendi conditione ARCHIDUX AUSTRIAE; dignitate TEUTONICI ORDINIS SUPREMUS AC GENERALIS MAGISTER; PASSAVII, OLOMUCII, WRATISLAVIAEQUE EPISCOPUS; innocentia Angelus, vitae probitate Sanctus, morum sua vitate magnes, indole miraculum, precio suae Domus gemma, affectu delicium et amor omnium, virtute adultus, aetate adolescens, Formae gratia Flos et vernans Rosa cecidit eheu! venenato mortis ungue decerptus. O casum nullis unquam sat deplorandum lacrimis!O ruinam, ad cuius acerbam recordationem non una tantum Domus Austriaca, sed Provinciae et Regna contremiscant! Eius ego Flosculi vitam pulcherrimo virtutum colore variam, suavissimoque coelestium morum odoramento fragrantem descripturus, cogitabam Antonini Imperatoris imitari exemplum, et quos hic in defunctorum Praeceptorum sepulchra flores spargebat, ego praepostera vicissitudine in SERENISSIMUM DISCIPULUM, (linceat turbato affectui sic compellare Clementissimum Dominum meum) Flosculum eheu! nunc un tumba flaccescentem, spargere volebam. Verum non bene conveniunt, nec in una sede morantur pullatus dolor, et amoenus florum color. Quid enim inter flores inveniat aliud pro se dolor, praeter guttulas aliquod pellucidi roris, quas uberius longe duplices oculorum rivuli destillant? Non ergo in hos Florae Campos falcem immittam, neque alteri cuipiam oratori magis florido segetem in herba