Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/244"

From GATE
(No difference)

Revision as of 16:25, 21 January 2018

There was a problem when proofreading this page


supposita, divina natura est, quae unicuique hypostasi, tota impartibiliter communicatur: circulus autem quo tria Iod includuntur, est ipsa naturae identitas qua simul ipsae divinae hypostases tamquam unicum principium, et una prima causa, ad omnium actiones concurrunt. Alterum arcanum est, quod 3 Iod aequalia trium personarum aequalitatem significant. Hactenus Galatinus; Ex quibus etiam patet, cur reliquis literis huius scripturae plerisque partim 2 partim 3 circuli inscripti sint. Certe ad nil aliud meo iudicio, nisi vel ad mysterium incarnationis, vel duas in Christo naturas, aut ad 3 hypostases divinas indicandas. Forsan per vocis hoc loco clausum, et duobus circulis signatum, ad mysteriosum illud hoc est, multiplicabitur imperium eius, Isa: 9. Scriptor alludit. Est enim hoc loco medium praeter naturam clausum. et in sacris literis nunquam alibi reperitur. CErte plerique commentatores in hunc locum portam illam Orientalem mysticam videlicet illibatam Deiparae virginitatem, intelligunt. Praeterea et duas filiationis in Christo, nomen item B. Virginis, : Tempus denique annorum a prophetia huius usque ad adventum Messiae, scrutinio admodum subtili eruunt. Sed de his vide Galatin: Hoc unum addam, omnes ductus harum literarum mysticos esse, et mysteriis ingentibus refertos. quae tamen sagaci