principium sit; cum ab ea unaquaeque originem scripturae habeat, ipsaque a nulla originem sumat, recte Patrem in divinis insinuat; qua cum a nullo sit; aliaeque personae ab eo emanent, principium sine principio dicitur. secunda vero scilicet , quae esse vel vivere significat, filium aptissime innuit, per quem omnia facta sunt, et esse caeperunt, et quicquid factum est, in ipso vita erat. Tertia autem, scilicet , quae copulativam particulam, et, denotat, Spiritum sanctum optime exprimit, qui cum sit amor Patris et filii, quo se vicissim amant, recte scilicet nexus utriusque nuncupatur. vero geminatur ad insinuandum, solum filium, qui secunda est in Trinitate persona, duplicem habere respectum. Nam Pater cum sit tantum producens et non productus, unum etiam duntaxat quo ad hoc respectum habet; Filius autem cum productus sit, et producens; duos habet respectum: Nam et a Patre producitur, et una cum Patre producit Spiritum sanctum. Quamobrem in antiquis Hebraeorum Codicibus hoc nomen per 3 Iod literas scriptum reperitur, quae et circulo clauduntur, et eis punctus Camez supponitur hoc modo. in quo duo insinuantur arcana, quorum primum est, quia Iod idem est quod principium; et si igitur principium in operibus Trinitatis intrinsecis soli Patri conveniat, in operationibus tamen extrinsecis, tribus personis commune est. tria igitur tres sunt hypostases, unica vero Camez tribus Iod
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/243
From GATE
There was a problem when proofreading this page